| II.i | |
| Lycvs Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem | 449 |
| leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam | 450 |
| quive ullum turis granum sacruficaverit. | |
| nam ego hodie infelix dis meis iratissumis | |
| sex immolavi ágnos, nec potui tamen | |
| propitiam Venerem facere utí esset mihi. | |
| quoniam litare nequeo, ábii illim ilico | 455 |
| iratus, votui éxta prosicarier; | |
| [neque ea poricere volui, quoniam non bona | 457a |
| haruspex dixit: deam esse indignam credidi.] | |
| eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum. | 457 |
| quando id quod sat erat satis habere noluit, | |
| ego pausam feci. sic ago, sic me decet. | |
| ego faxo posthac di deaeque ceteri | 460 |
| contentiores mage erunt atque avidi minus, | |
| quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum. | |
| condigne haruspex, non homo trioboli, | |
| omnibus in extis aibat portendi mihi | |
| malum damnumque et deos esse iratos mihi. | 465 |
| quid ei divini aut humani aequomst credere? | |
| mina mihi argenti dono postilla datast. | |
| sed quaeso, ubi nam illic restitit miles modo, | |
| qui hanc mihi donavit, quem ego vocavi ad prandium? | |
| sed eccum incedit. Antamonides Ita ut occepi dicere, | 470 |
| lenulle, de illa pugna Pentetronica, | |
| quom sexaginta milia hominum uno die | |
| volaticorum manibus occidi meis. | |
| Lyc. Volaticorum hóminum? Antam. Ita dico quidem. | |
| Lyc. An, opsecro, usquam sunt homines volatici? | 475 |
| Antam. Fuere. verum ego interfeci. Lyc. Quo modo | |
| potuisti? Antam. Dicam. viscum legioni dedi | |
| fundasque; eo praésternebant folia farferi. | |
| Lyc. Quoi rei? Antam. Ad fundas viscus né adhaeresceret. | |
| Lyc. Perge. optume hercle perieras. quid postea? | 480 |
| Antam. In fundas visci indebant grandiculos globos, | |
| eo illós volantis iussi funditarier. | |
| quid multa verba? quemquem visco offenderant, | |
| tam crebri ad terram áccidebant quam pira. | 484-485 |
| ut quisque acciderat, eum necabam ílico | 486 |
| per cerebrum pinna sua sibi, quasi turturem. | |
| Lyc. Si hercle istuc umquam factum est, tum me Iuppiter | |
| faciat ut semper sacruficem nec umquám litem. | |
| A. An mi haec non credis? L. Credo, ut mi aequomst credier. | 490 |
| age eamus intro. Lyc. Dum exta referuntur, volo | |
| narrare tibi etiam unam pugnam. Lyc. Nil moror. | |
| A. Ausculta. L. Non hercle auscultabo. A. Quo modo? | |
| colaphis quidem hercle tuom iam dilidam caput, | |
| nisi aut auscultas aut is in malam crucem. | 495 |
| Lyc. Malam crucem ibo potius. Antam. Certumnest tibi? | |
| Lyc. Certum. Antam. Tum tu igitur die bonó Aphrodisiis | |
| addice tuam mihi meretricem minusculam. | |
| Lyc. Ita res divina mihi fuit: res serias | |
| omnis extollo ex hoc die in alium diem. | 500 |
| Antam. Profestos festos habeam decretum est mihi. | |
| Lyc. Nunc hinc eamus intro. sequere hac me.—Antam. Seqor. | |
| in hunc diem iam tuos sum mercennarius.— |