| III.i | |
| Agorastocles Íta me di ament, tardo amico nihil est quicquam inaequius, | 504 |
| praesertim homini amanti, qui quidquid agit properat omnia. | 505 |
| sicut ego hos duco advocatos, homines spissigradissimos, | |
| tardiores quam corbitae sunt in tranquillo mari. | |
| atque equidem hercle dedita opera amicos fugitavi senes: | |
| scibam aetate tardiores, metui meo amori moram. | |
| nequiquam hos procos mi elegi loripedis, tardissimos. | 510 |
| quin si ituri hodie estis, ite, aut ite hinc in malam crucem. | |
| sicine oportet ire amicos homini amanti operam datum? | |
| nam iste quidem gradus succretust cribro pollinario, | |
| nisi cum pedicis condidicistis istoc grassari gradu. | |
| Advocati Heus tu, quamquam nos videmur tibi plebeii et pauperes, | 515 |
| si nec recte dicis nobis, dives de summo loco, | |
| divitem audacter solemus mactare infortunio. | |
| nec tibi nos obnoxii [sumus] istuc, quid tu ames aut oderis: | |
| quom argentum pro capite dedimus, nostrum dedimus, non tuom; | |
| liberos nos esse oportet. nos te nihili pendimus, | 520 |
| ne tuo nos amori servos [tuos] esse addictos censeas. | |
| liberos homines per urbem modico magis par est gradu | |
| ire, servile esse duco festinantem currere. | |
| praesertim in re populi placida atque interfectis hostibus | |
| non decet tumultuari. sed si properabas magis, | 525 |
| pridie nos te advocatos huc duxisse oportuit. | |
| ne tu opinere, haud quisquam hodie nostrum curret per vias, | |
| neque nos populus pro cerritis insectabit lapidibus. | |
| Agor. At si ad prandium me in aedem vos dixissem ducere, | |
| vinceretis cervom cursu vel gralatorem gradu; | 530 |
| nunc vos quia mihi advocatos dixi et testis ducere, | |
| podagrosi estis ac vicistis cochleam tarditudine. | |
| Adv. An vero non iusta causa est, quor curratur celeriter | |
| ubi bibas, edas de alieno quantum velis usque ad fatim, | |
| quod tu invitus numquam reddas domino, de quoio ederis? | 535 |
| sed tamen cum eo cum quiqui, quamquam sumus pauperculi, | |
| est domi quod edimus, ne nos tam contemptim conteras. | |
| quidquid est pauxillulum illuc, nostrum id omne, non tuomst, | |
| neque nos quemquam flagitamus neque nos quisquam flagitat. | |
| tua causa nemo nostrorumst suos rupturus ramites. | 540 |
| Agor. Nimis iracundi estis: equidem haec vobis dixi per iocum. | |
| Adv. Per iocum itidem dictum habeto quae nos tibi respondimus. | |
| [Agor. Obsecro hercle, operam celocem hanc mihi, ne corbitam date; | |
| attrepidate saltem, nam vos adproperare haud postulo. | |
| Adv. Si quid tu placide otioseque agere vis, operam damus; | 545 |
| si properas, cursores meliust te advocatos ducere.] | |
| Agor. Scitis rem, narravi vobis quod vestra opera mi opus siet, | |
| de lenone hoc, qui me amantem ludificatur tam diu, | |
| ei paratae ut sint insidiae de auro et de servo meo. | |
| Adv. Omnia istaec scimus iam nos, si hi spectatores sciant; | 550 |
| horunc hic nunc causa haec agitur spectatorum fabula: | |
| hos te satius est docere, ut, quando agas, quid agas sciant. | |
| nos tu ne curassis: scimus rem omnem, quippe omnes simul | |
| didicimus tecum una, ut respondere possemus tibi. | |
| Agor. Ita profecto est. sed agite igitur, ut sciam vos scire rem, | 555 |
| expedite [et] mihi quae vobis dudum dixi dicite. | |
| Adv. Itane? temptas an sciamus? non meminisse nos ratu's, | |
| quo modo trecentos Philippos Collybisco vilico | |
| dederis, quos deferret huc ad lenonem inimicum tuom, | |
| [isque] sé ut assimularet peregrinum esse aliunde ex alio oppido? | 560 |
| ubi is detulerit, tu eo quaesitum servom advenies tuom | |
| cum pecunia. Agor. Meministis memoriter, servastis me. | |
| Adv. Ille negabit: Milphionem quaeri censebit tuom; | |
| id duplicabit omne furtum. leno addicetur tibi. | |
| ad eam rem nos esse testis vis tibi. Agor. Tenetis rem. | 565 |
| Adv. Vix quidem hercle, íta pauxilla est, digitulis primoribus. | |
| Agor. [Hoc cito et cursim est agendum. propera iam quantum potest. | |
| Adv. Bene vale igitur. te advocatos meliust celeris ducere; | |
| tardi sumus nos. Agor. Optime itis, pessime hercle dicitis. | |
| quin etiam deciderint vobis femina ín talos velim. | 570 |
| Adv. At edepol nos tibi in lumbos linguam atque oculos in solum. | |
| Agor. Heia, hau vostrumst iracundos esse, quod dixi ioco. | |
| Adv. Nec tuom quidem est amicis per iocum iniuste loqui. | |
| Agor. Mittite istaec. quid velim vos, scitis. Adv. Callemus probe: | |
| lenonem ut periurum perdas, id studes. Agor. Tenetis rem.] | 575 |
| euge, opportune egrediuntur Milphio una et vilicus. | |
| basilice exornatus incedit et fabre ad fallaciam. |