| III.ii | |
| Milphio Iam tenes praecepta in corde? Collybiscvs Pulchre. Mil. Vide sis calleas. | 578 |
| Coll. Quid opust verbis? callum aprugnum callere aeque non sinam. | |
| Mil. Fac modo ut condocta tibi sint dicta ad hanc fallaciam. | 580 |
| Coll. Quin edepol condoctior sum, quam tragoedi aut comici. | |
| Mil. Probus homost. Agor. Adeamus propius. Mil. Adsunt testes? Agor. Tot quidem. | |
| Mil. Non potuisti adducere homines magis ad hanc rem idoneos. | |
| nam istorum nullus nefastust: comitiales sunt meri; | |
| ibi habitant, ibi eos conspicias quam praetorem saepius. | 585 |
| hodie iuris coctiores non sunt qui lites creant, | |
| quam hi sunt, qui si nihil est quicum litigent, lites emunt. | |
| Adv. Di te perdant. M. Vos quidem hercle—cum eo cum quiqui tamen | |
| et bene et benigne facitis, quóm ero amanti operam datis. | |
| sed isti iam sciunt, negoti quid sit? Agor. Omne in ordine. | 590 |
| Mil. Tum vos animum advortite igitur. hunc vos lenonem Lycum | |
| novistis? Adv. Facile. Coll. At pol ego eum, qua sit facie, nescio. | |
| eum mihi volo demonstretis hominem. Adv. Nos curabimus. | |
| satis praeceptumst. Agor. Hic trecentos nummos numeratos habet. | |
| Adv. Ergo nos inspicere oportet istuc aurum, Agorastocles, | 595 |
| ut sciamus quid dicamus mox pro testimonio. | |
| Coll. Agite, inspicite. Adv. Aurum est profecto hoc, spectatores, comicum: | |
| macerato hoc pingues fiunt auro in barbaria boves; | |
| verum ad hanc rem agundam Philippum est: ita nos adsimulabimus. | |
| Coll. Sed ita adsimulatote quasi ego sim peregrinus. Adv. Scilicet, | 600 |
| et quidem quasi tu nobiscum adveniens hodie oraveris, | |
| liberum ut commostraremus tibi locum et voluptarium, | |
| ubi ames, potes, pergraecere. Coll. Eu, edepol mortales malos. | |
| Agor. Ego enim docui. Mil. Quis te porro? Coll. Agite intro abite, Agorastocles, | |
| ne hic vos mecum conspicetur leno neu fallaciae | 605 |
| praepedimentum obiciatur. Adv. Hic homo sapienter sapit. | |
| facite quod iubet. Agor. Abeamus. sed vos—Adv. Satis dictumst. abi. | |
| Agor. Abeo. Adv. Quaeso, di immortales, quin abis? Agor. Abeo.— Adv. Sapis. | |
| Coll. St, | 608a |
| tace. Adv. Quid est? Coll. Fores haé fecerunt magnum flagitium modo. | 609 |
| Adv. Quid <id> est flagiti? Coll. Crepuerunt clare. Adv. Di te perduint. | 610 |
| pone nos recede. Coll. Fiat. Adv. Nos priores ibimus. | |
| Coll. Faciunt scurrae quod consuerunt: pone sese homines locant. | |
| Adv. Illic homo est, qui egreditur, leno. C. Bonus est, nam similis malist. | |
| iam nunc ego illi égredienti sanguinem exsugam procul. |