| III.iii | |
| Lycvs Iam ego istúc revortar, miles: convivas volo | 615 |
| reperire nobis commodos, qui una sient; | |
| interibi attulerint exta, atque eádem mulieres | |
| iam ab re divina credo apparebunt domi. | |
| sed quid huc tantum hominum incedunt? ecquidnam adferunt? | |
| et illé chlamydatus quisnam est, qui sequitur procul? | 620 |
| Adv. Aetoli cives te salutamus, Lyce, | |
| quamquam hanc salutem ferimus inviti tibi. | |
| Lyc. Fortunati omnes sitis, quod certo scio | |
| nec fore nec fortunam id situram fieri. | |
| Adv. Istic ést thensaurus stultis in lingua situs, | 625 |
| ut quaestui habeant male loqui melioribus. | |
| Lyc. Viam qui nescit, qua deveniat ad mare, | |
| eum oportet amnem quaerere comitem sibi. | |
| ego male loquendi vobis nescivi viam: | |
| nunc vos mihi amnes estis; vos certum est sequi: | 630 |
| si bene dicetis, vostra ripa vos sequar, | |
| si male dicetis, vostro gradiar limite. | |
| Adv. Malo bene facere tantundemst periculum | |
| quantum bono male facere. Lyc. Qui vero? Adv. Scies. | |
| malo si quid bene facias, [id] beneficium interit; | 635 |
| bono si quid male facias, aetatem expetit. | |
| Lyc. Facete dictum. sed quid istúc ad me attinet? | |
| Adv. Quia nos honoris tui causa ad te venimus, | |
| quamquam bene volumus leniter lenonibus. | |
| Lyc. Si quid boni adportatis, habeo gratiam. | 640 |
| Adv. Boni de nostro tibi nec ferimus nec damus | |
| neque pollicemur, neque adeo volumus datum. | |
| Lyc. Credo hercle vobis: ita vestra est benignitas. | |
| sed quid nunc voltis? Adv. Hunc chlamydatum quem vides, | |
| ei Mars iratust. Coll. Capiti vestro istuc quidem. | 645 |
| Adv. Nunc hunc, Lyce, ad te diripiundum adducimus. | |
| Coll. Cum praeda hic hodie incedet venator domum: | |
| canes compellunt in plagas lepide lupum. | |
| Lyc. Quis hic est? Adv. Nescimus nos quidem istum qui siet; | |
| nisi dudum mane ut ad portum processimus, | 650 |
| atque istum e navi éxeuntem oneraria | |
| videmus. adiit ad nos extemplo exiens; | |
| salutat, respondemus. Coll. Mortalis malos, | |
| ut ingrediuntur docte in sycophantiam. | |
| Lyc. Quid deinde? Adv. Sermonem ibi nobiscum copulat. | 655 |
| ait sé peregrinum esse huius ignarum oppidi; | |
| locum sibi velle liberum praeberier, | |
| ubi nequam faciat. nos hominem ad te adduximus. | |
| tu si te di amant, agere tuam rem occasiost. | |
| Lyc. Itane? Adv. Ille est cupiens, aurum habet. Lyc. Praeda haec meast. | 660 |
| Adv. Potare, amare volt. Lyc. Locum lepidum dabo. | |
| Adv. At enim hic clam furtim ésse volt, ne quis sciat | |
| neve arbiter sit. nam hic latro in Sparta fuit, | |
| ut quidem ipse nobis dixit, apud regem Attalum; | |
| inde huc aufugit, quoniam capitur oppidum. | 665 |
| Coll. Nimis lépide de latrone, de Sparta optume. | |
| Lyc. Di deaeque vobis multa bona dent, quom mihi | |
| et bene praecipitis et bonam praedam datis. | |
| Adv. Immo ut ipse nobis dixit, quo accures magis, | |
| trecentos nummos Philippos portat praesidi. | 670 |
| Lyc. Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem adlexero. | |
| Adv. Quin hic quidem tuos est. Lyc. Opsecro hercle hortamini, | |
| ut devortatur ad me in hospitium optumum. | |
| Adv. Neque nos hortari neque dehortari decet | |
| hominem peregrinum: tuam rem tú ages, si sapis. | 675 |
| nos tibi palumbem ad aream usque adduximus: | |
| nunc te illum meliust capere, si captum esse vis. | |
| Coll. Iamne itis? quid quod vobis mandavi, hospites? | |
| Adv. Cum illoc te meliust tuam rem, ádulescens, loqui: | |
| illic ést ad istas res probus, quas quaeritas. | 680 |
| Coll. Videre equidem vos vellem, quom huic aurum darem. | |
| Adv. Illinc procul nos istuc inspectabimus. | |
| Coll. Bonam dedistis mihi operam. Lyc. It ad me lucrum. | |
| Coll. Illud quidem quorsum asinus caedit calcibus. | |
| Lyc. Blande hominem compellabo. hóspes hospitem | 685 |
| salutat. salvom te advenire gaudeo. | |
| Coll. Multa tibi di dent bona, quom me salvom esse vis. | |
| Lyc. Hospitium te aiunt quaeritare. Coll. Quaerito. | |
| Lyc. Ita illí dixerunt, qui hinc a me abierunt modo, | |
| te quaeritare a muscis. Coll. Minime gentium. | 690 |
| Lyc. Quid itá? Coll. Quia <a> muscis si mi hospitium quaererem, | |
| adveniens irem in carcerem recta via. | |
| ego id quaero hospitium, ubi ego curer mollius, | |
| quam regi Antiocho óculi curari solent. | |
| Lyc. Edepol ne tibi illud possum festivom dare, | 695 |
| siquidém potes ésse te pati in lepido loco, | |
| in lecto lepide strato lepidam mulierem | |
| complexum contrectare. Coll. Is, leno, viam. | |
| Lyc. Vbi tu Leucadio, Lesbio, Thasio, Chio, | |
| vetustáte vino edentulo aetatem inriges; | 700 |
| ibi ego te replebo usque unguentum geumatis, | |
| quid multa verba? faciam, ubi tu laveris, | |
| ibi ut bálneator faciat unguentariam. | |
| sed haec latrocinantur, quae ego dixi, omnia. | |
| Coll. Quid itá? Lyc. Quia aurum poscunt praesentarium. | 705 |
| Coll. Quin hercle accipere tu non mavis quam ego dare. | |
| Adv. Quid si evocemus huc foras Agorastoclem, | |
| ut ipsus testis sit sibi certissumus? | |
| heus tu, qui furem captas, egredere ocius, | |
| ut tute inspectes aurum lenoni dari. | 710 |