| III.iv | |
| Agorastocles Quid est? quid voltis, testes? Adv. Specta ad dexteram. | 711 |
| tuos sérvos aurum ípsi lenoni dabit. | |
| Coll. Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei | |
| trecenti nummi, qui vocantur Philippei. | |
| hinc me procura; propere hosce apsumi volo. | 715 |
| Lyc. Edepol fecisti prodigum promum tibi. | |
| age, eamus intro. Coll. Te sequor. Lyc. Age, age, ambula, | |
| ibí, quae reliqua, alia fabulabimur. | |
| Coll. Eadém narrabo tibi res Spartiaticas. | |
| L. Quin sequere me ergo.—C. Abduc intro. addictum tenes.— | 720 |
| Agor. Quid nunc mi auctores estis? Adv. Vt frugi sies. | |
| Agor. Quid si animus esse non sinit? Adv. Esto ut sinit. | |
| Agor. Vidistis, leno quom aurum accepit? Adv. Vidimus. | |
| Agor. Eum vos meum esse servom scitis? Adv. Scivimus. | |
| Agor. Rem adversus populi saepe leges? Adv. Scivimus. | 725 |
| Agor. Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia, | |
| mox quom ad praetorem úsus veniet. Adv. Meminimus. | |
| Agor. Quid si recenti re aedis pultem? Adv. Censeo. | |
| Agor. Si pultem, non recludet? Adv. Panem frangito. | |
| Agor. Si exierit leno, quid tum? hominem interrogem, | 730 |
| meus sérvos ad eum veneritne? Adv. Quippini? | |
| [Agor. Cum auri ducentis nummis Philippis? Adv. Quippini? | |
| Ag. Ibi extémplo leno errabit. Ad. Qua de re? Ag. Rogas? | |
| quia centum nummis minus dicetur. Adv. Bene putas. | |
| Agor. Alium censebit quaeritari. Adv. Scilicet.] | 735 |
| Agor. Extemplo denegabit. Adv. Iuratus quidem. | |
| Ag. Homo fúrti sese adstringet. Ad. Hau dubium id quidemst. | |
| Agor. Quantum quantum ad eum erit delatum. Adv. Quippini? | |
| Agor. Diespiter vos perduit. Adv. Te quippini? | |
| Agor. Ibo et pultabo ianuam iam. Adv. Quippini? | 740 |
| Agor. Tacendi tempus est, nam crepuerunt fores. | |
| foras égrediri video lenonem Lycum. | |
| adeste quaeso. Adv. Quippini? † si voles | |
| operire capita, ne nos leno noverit, | |
| qui illi malae rei tantae fuimus inlices. | 745 |