| III.v | |
| Lycvs Suspendant omnes nunciam se haruspices, | 746 |
| quam ego illis posthac quod loquantur creduam, | |
| qui in re divina dudum dicebant mihi | |
| malum damnumque maximum portendier: | |
| is explicavi meam rem postilla lucro. | 750 |
| Agor. Salvos sis, leno. Lyc. Di te ament, Agorastocles. | |
| Agor. Magis mé benigne nunc salutas quam antidhac. | |
| Lyc. Tranquillitas evenit, quasi navi in mari: | |
| utquomque est ventus, exim velum vortitur. | |
| Agor. Valeant apud te quos volo; atque haud te volo. | 755 |
| Lyc. Valent ut postulatumst, verum non tibi. | |
| Agor. Mitte ad me, si audes, hodie Adelphasium tuam, | |
| die fésto celebri nobilique Aphrodisiis. | |
| Lyc. Calidum prandisti prandium hodie? dic mihi. | |
| Agor. Quid iam? Lyc. Quia os nunc frigefactas, quom rogas. | 760 |
| Agor. Hoc age sis, leno. servom esse audivi meum | |
| apud te. Lyc. Apud me? numquam factum reperies. | |
| Agor. Mentire. nam ad te venit aurumque attulit. | |
| ita mihi renuntiatumst, quibus credo satis. | |
| Lyc. Malus es, captatum me advenis cum testibus. | 765 |
| tuorum apud me nemost nec quicquam tui. | |
| Agor. Mementote illud, advocati. Adv. Meminimus. | |
| Lyc. Hahahae, iam teneo quid sit, perspexi modo. | |
| hi qui illum dudum conciliaverunt mihi | |
| peregrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur, | 770 |
| me esse hos trecentos Philippos facturum lucri. | |
| nunc hunc inimicum quía esse sciverunt mihi, | |
| eum adlegarunt, suom qui servom diceret | |
| cum auro esse apud me; compositast fallacia, | |
| ut eo me privent atque inter se dividant. | 775 |
| lupo agnum eripere postulant. nugas agunt. | |
| Agor. Negasne apud te esse aurum, nec servom meum? | |
| Lyc. Nego: et negando, si quid refert, ravio. | |
| Adv. Periisti, leno. nam istest huius vilicus | |
| quem tibi nos esse Spartiatam diximus, | 780 |
| qui ad te trecentos Philippeos modo detulit. | |
| idque in istoc adeo aúrum inest marsuppio. | |
| Lyc. Vae vostrae aetati. Adv. Id quidem <in> mundo est tuae. | |
| Agor. Age omitte actutum, furcifer, marsuppium: | |
| manifesto fur es mihi. quaeso hercle, operam date, | 785 |
| dum me videatis servom ab hoc abducere.— | |
| Lyc. Nunc pol ego perii certo, haud arbitrario. | |
| consulto hoc factum est, mihi ut insidiae fierent. | |
| sed quid ego dubito fugere hinc in malam crucem, | |
| prius quam hínc optorto collo ad praetorem trahor? | 790 |
| eheu, quom ego habui háriolos haruspices; | |
| qui si quid bene promittunt, perspisso evenit, | |
| id quod mali promittunt, praesentarium est. | |
| nunc ibo, amicos consulam, quo me modo | |
| suspendere aequom censeant potissimum.— | 795 |