V.vii
Agor. Quam rém agis, miles? qui lubet patruo meo 1372
loqui inclementer? ne mirere, mulieres
quod eum secuntur: modo cognovit filias
suas ésse hasce ambas. Lycvs Hem, quod verbum aures meas 1375
tetigit? nunc perii. Antam. Vnde haec perierunt domo?
Ag. Carthaginienses sunt. Lyc. At ego sum perditus.
illuc ego metui semper, ne cognosceret
eas áliquis, quod nunc factumst. vae misero mihi,
periere, opinor, duodeviginti minae, 1380
qui hasce emi. Agor. Et tute ipse periisti, Lyce.
Han. Quis hic est? Agor. Vtrumvis est, vel leno vel Lycus.
in servitute hic filias habuit tuas,
et mi auri fur est. Han. Bellum hominem, quem noveris.
Antam. Leno, rapacem te esse semper credidi, 1385
verúm etiam furacem qui norunt magis.
Lyc. Accedam. per ego tua te genua óbsecro
et hunc, cognatum quem tuom esse intellego:
quando boni estis, ut bonos facere addecet
faciatis, vestro subveniatis supplici. 1390
iam pridem equidem istas scivi ésse liberas
et exspectabam, si qui eas ássereret manu.
nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuom
reddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo,
me malitiose nil fecisse, Agorastocles. 1395
Agor. Quid mihi par facere sit, ego mecum consulam.
omitte genua. Lyc. Mitto, si ita sententia est.
Antam. Heús tu leno. Lyc. Quid lenonem vis inter negotium?
Antam. Vt minam mi argenti reddas, prius quam in nervom abducere.
Lyc. Di meliora faxint. Antam. Sic est: hodie cenabis toris. 1400
aurum argentum collum, leno, tris res nunc debes simul.
Han. Quid me <in> hac re facere deceat, egomet mecum cogito.
si volo hunc ulcisci, litis sequar in alieno oppido,
quantum audivi ingenium et mores eius quo pacto sient.
Adelph. Mi pater, ne quid tibi cum istoc rei sit pessumo, obsecro. 1405
Anter. Ausculta sorori. abi, díiunge inimicitias cum improbo.
Han. Hoc age sis, leno. quamquam ego te meruisse ut pereas scio,
non experiar tecum. Agor. Neque ego; si aurum mihi reddes meum,
leno, quando ex nervo emissu's—compingare in carcerem.
Lyc. Iamne autem ut soles? Antam. Ego, Poene, tibi me purgatum volo. 1410
si quid dixi iratus advorsum animi tui sententiam,
id uti ignoscas quaeso; et quom istas invenisti filias,
ita me di ament <ut> mihi volup est. Han. Ignosco et credo tibi.
Antam. Leno, tu autem amicam mihi des facito aut [auri] mihi reddas minam.
Lyc. Vin tibicinam meam habere? Antam. Nil moror tibicinam; 1415
nescias, utrum ei maiores buccaene an mammae sient.
Lyc. Dabo quae placeat. Antam. Cura. Lyc. Aúrum cras ad te referam tuom.
Agor. Facito in memoria habeas. Lyc. Miles, sequere me.—Antam. Ego vero sequor.—
Agor. Quid ais, patrue? quando hinc ire cogitas Carthaginem?
nam tecum mi una ire certum est. Han. Vbi primum potero, ilico. 1420
Agor. Dum auctionem facio, hic opus est aliquot ut maneas dies.
Han. Faciam ita ut vis. Agor. Age sis, eamus, nos curemus. plaudite.