| I.i | |
| Psevdolvs Si ex te tacente fieri possem certior, | 3 |
| ere, quae miseriae te tam misere macerent, | |
| duorúm labori ego hominum parsissem lubens, | 5 |
| mei te rogandi et tis respondendi mihi; | |
| nunc quoniam id fieri non potest, necessitas | |
| me subigit ut te rogitem. responde mihi: | |
| quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies | |
| gestas tabellas tecum, eas lacrumis lavis, | 10 |
| neque tui participem consili quemquam facis? | |
| eloquere, ut quod ego nescio id tecum sciam. | |
| Calidorvs Misere miser sum, Pseudole. Ps. Id te Iuppiter | |
| prohibessit. Cal. Nihil hoc Iovis ad iudicium attinet: | |
| sub Veneris regno vapulo, non sub Iovis. | 15 |
| Ps. Licet me id scire quid sit? nam tu me antidhac | |
| supremum habuisti comitem consiliis tuis. | |
| Cal. Idem animus nunc est. Ps. Face me certum quid tibist; | |
| iuvabo aut ré aut opera aut consilio bono. | |
| Cal. Cape has tabellas, tute hinc narrato tibi | 20 |
| quae me miseria et cura contabefacit. | |
| Ps. Mos tibi geretur. sed quid hoc, quaeso? Cal. Quid est? | |
| Ps. Vt opinor, quaerunt litterae hae sibi liberos: | |
| alia aliam scandit. Cal. Ludis iam ludo tuo? | |
| Ps. Has quidem pol credo nisi Sibulla legerit, | 25 |
| interpretari álium posse neminem. | |
| Cal. Cur inclementer dicis lepidis litteris | |
| lepidis tabellis lepida conscriptis manu? | |
| Ps. An, opsecro hercle, habent quas gallinae manus? | |
| nam has quidem gallina scripsit. Cal. Odiosus mihi es. | 30 |
| lege vel tabellas redde. Ps. Immo enim pellegam. | |
| advortito animum. Cal. Non adest. Ps. At tu cita. | |
| Cal. Immo ego tacebo, tu istinc ex cera cita; | |
| nam istic meus animus nunc est, non in pectore. | |
| Ps. Tuam amicam video, Calidore. Cal. Vbi ea est, opsecro? | 35 |
| Ps. Eccam in tabellis porrectam: in cera cubat. | |
| Cal. At te di deaeque quantumst—Ps. Servassint quidem. | |
| Cal. Quasi solstitialis herba paulisper fui: | |
| repente exortus sum, repentino occidi. | |
| Ps. Tace, dúm tabellas pellego. Cal. Ergo quin legis? | 40 |
| Ps. 'Phoenicium Calidoro amatori suo | |
| per ceram et lignum litterasque interpretes | |
| salutem mittit et salutem abs te expetit, | |
| lacrumans titubanti ánimo, corde et pectore.' | |
| Cal. Perii, salutem nusquam invenio, Pseudole, | 45 |
| quam illi remittam. Ps. Quam salutem? Cal. Argenteam. | |
| Ps. Pro lignean salute vis argenteam | |
| remittere illi? vide sis quam tu rem geras. | |
| Cal. Recita modo: ex tabellis iam faxo scies | |
| quam subito argento mi usus invento siet. | 50 |
| Ps. 'Leno me peregre militi Macedonio | |
| minis viginti vendidit, voluptas mea; | |
| et prius quam hinc abiit, quindecim miles minas | |
| dederat; nunc unae quinque remorantur minae. | |
| ea caúsa miles hic reliquit symbolum, | 55 |
| expressam in cera ex anulo suam imaginem, | |
| ut qui huc adferret eius similem symbolum, | |
| cum eo simul me mitteret. ei rei dies | |
| haec praestituta est, proxuma Dionysia.' | |
| cras ea quidem sunt. Cal. Prope adest exitium mihi, | 60 |
| nisi quid mihi in te est auxili. Ps. Sine pellegam. | |
| Cal. Sino, nám mihi videor cúm ea fabularier; | |
| lege: dulce amarumque una nunc misces mihi. | |
| Ps. 'Nunc nostri amores mores consuetudines, | |
| [iocus lúdus sermo suavisaviatio] | 65 |
| compressiones artae amantum corporum, | |
| teneris labellis molles morsiunculae, | |
| [nostrorum órgiorum—iunculae] | 67a |
| papillarum horridularum oppressiunculae, | 68 |
| harunc voluptátum mi omnium atque itidem tibi | |
| distractio discidium vastities venit, | 70 |
| nisi quae mihi in test aut tibist in me salus. | |
| haec quaé ego scivi ut scires curavi omnia; | |
| nunc ego te experiar quid ames, quid simules. vale.' | |
| Cal. Est misere scriptum, Pseudole. Ps. O, miserrime. | |
| Cal. Quin fles? Ps. Pumiceos oculos habeo: non queo | 75 |
| lacrumam exorare ut expuant unam modo. | |
| Cal. Quid ita? Ps. Genus nostrum semper siccoculum fuit. | |
| Cal. Nilne adiuvare me audes? Ps. Quid faciam tibi? | |
| Cal. Eheú. Ps. Eheu? id quidem hercle ne parsis: dabo. | |
| Cal. Miser sum, argentum nusquam invenio mutuom. | 80 |
| Ps. Eheu. Cal. Neque intus nummus ullus est. Ps. Eheu. | |
| Cal. Ille abducturus est mulierem cras. Ps. Eheu. | |
| Cal. Istocine pacto me adiuvas? Ps. Do id quod mihi est; | |
| nam is mihi thensaurus iugis in nostra est domo. | |
| Cal. Actum est de me hodie. sed potes nunc mutuam | 85 |
| drachumam dare unam mihi, quam cras reddam tibi? | |
| Ps. Vix hercle, opinor, si me opponam pignori. | |
| sed quid ea drachuma facere vis? Cal. Restim volo | |
| mihi émere. Ps. Quam ob rem? Cal. Qui me faciam pensilem. | |
| certum est mihi ante tenebras tenebras persequi. | 90 |
| Ps. Quis mi igitur drachumam reddet, si dedero tibi? | |
| an tu te ea caúsa vis sciens suspendere | |
| ut me defraudes, drachumam si dederim tibi? | |
| Cal. Profecto nullo pacto possum vivere, | |
| si illa a me abalienatur atque abducitur. | 95 |
| Ps. Quid fles, cucule? vives. Cal. Quid ego ni fleam, | |
| quoi nec paratus nummus argenti siet | |
| neque libellai spes sit usquam gentium? | |
| Ps. Vt litterarum ego harum sermonem audio, | |
| nisi tu illi lacrumis fleveris argenteis, | 100 |
| quod tu istis lacrumis te probare postulas, | |
| non pluris refert quam si imbrem in cribrum geras. | |
| verum ego te amantem, ne pave, non deseram. | |
| spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea | |
| tibi inventurum esse auxilium argentarium. | 105 |
| atque id futurum unde unde dicam nescio, | |
| nisi quia futurum est: ita supercilium salit. | |
| Cal. Vtinam quae dicis dictis facta suppetant. | |
| Ps. Scis tu quidem hercle, mea si commovi sacra, | |
| quo pacto et quantas soleam turbellas dare. | 110 |
| Cal. In te nunc omnes spes sunt aetati meae. | |
| Ps. Satin est, si hanc hodie mulierem efficio tibi | |
| tua ut sit, aut si tibi do viginti minas? | |
| Cal. Satis, sí futurumst. Ps. Roga me viginti minas, | |
| ut me effecturum tibi quod promisi scias. | 115 |
| roga, opsecro hercle. gestio promittere. | |
| Cal. Dabisne argenti mi hodie viginti minas? | |
| Ps. Dabo. molestus nunciam ne sis mihi. | |
| atque hoc, ne dictum tibi neges, dico prius: | |
| si neminem alium potero, tuom tangam patrem. | 120 |
| Cal. Di te mihi semper servent. verum, si potest, | |
| pietatis causa—vel etiam matrem quoque. | |
| Ps. De istac re in oculum utrumvis conquiescito. | |
| Cal. Oculum anne in aurem? Ps. At hoc pervolgatumst minus. | |
| nunc, ne quis dictum sibi neget, dico omnibus | 125 |
| pube praesenti in contione: omni poplo, | |
| omnibus amicis notisque edico meis, | |
| in hunc diem a me ut caveant, ne credant mihi. | |
| Cal. St, táce opsecro hércle. Ps. Quid negoti est? Cal. Ostium | 129-130 |
| lenonis crepuit. Ps. Crura mavellem modo. | 131 |
| Cal. Atque ipse egreditur intus, periuri caput. |