| I.ii | |
| Ballio Exíte, agite exite, ígnavi, male hábiti et male concíliati, | 133 |
| quorúm numquam quicquám quoiquam venit ín mentem ut recté faciant, | |
| quibus, nísi ad hoc exemplum éxperior, non pótest usura usúrpari. | 135 |
| neque ego hómines magis asinós numquam vidi, íta plagis costaé callent: | |
| quós quom ferias, tíbi plus noceas; éo enim ingenio hi súnt flagritribae, | |
| qui haéc habent cónsilia, úbi data occásiost, rape clépe tene | |
| hárpaga bibe és fuge: hoc | |
| ést eorum opus, ut mávelis lúpos apud ovis línquere, | 140 |
| quam hós domi custodes. | |
| át faciem quom aspícias eorum, hau máli videntur: ópera fallunt. | |
| núnc adeo hanc edictionem nisi animum advortetis omnes, | |
| nisi somnum socordiamque ex pectore oculisque exmovetis, | |
| ita ego vestra latera loris faciam ut valide varia sint, | 145 |
| ut né peristromáta quidem aeque pícta sint Campánica | |
| neque Aléxandrina beluata tonsilia tappetia. | |
| atque héri iam edixeram omnibus dederamque eas provincias, | |
| verum ita vos estis praediti callenti ingenio ímprobi, | |
| officium vestrum ut vos malo cogatis commonerier; | 150 |
| nempe íta animati éstis vos: vincítis duritia hoc átque me. | |
| hoc sis vide, ut alias res agunt. hoc ágite, hoc animum advortite, | |
| huc adhibete auris quae ego loquor, plagigera genera hóminum. | |
| numquam edepol vostrum durius tergum erit quam terginum hoc meum. | |
| quid nunc? doletne? em sic datur, si quis erum servos spernit. | 155 |
| adsistite omnes contra me et quae loquar advortite animum. | |
| tu qui urnam habes aquam ingere, face plenum ahenum sit coco. | |
| te cum securi caudicali praeficio provinciae. | |
| Servvs At haec retunsast. Bal. Sine siet; itidem vos quoque estis plagis [omnes]: | |
| numqui minus ea gratia tamen omnium opera útor? | 160 |
| tíbi hoc praecipio ut níteant aedes. hábes quod facias: própera, abi intro. | |
| tu esto lectisterniator. tu argentum eluito, idem exstruito. | |
| haec, quom ego a foro revortar, facite ut offendam parata, | |
| vorsa sparsa, tersa strata, lautaque unctaque omnia ut sint. | |
| nam mi hódie natalís dies est, decet éum omnis vos concélebrare. | 165 |
| pernám callum glandiúm sumen facito ín aqua iaceant. sátin audis? | |
| magnífice volo me víros summos accípere, ut mihi rem essé reantur. | |
| intro abíte atque haec cito célerate, ne móra quae sit, cocus cum veniat; | |
| ego eo ín macellum, ut píscium quidquíd ibist pretio praéstinem. | |
| i, púere, prae; ne quísquam pertundát cruminam caútiost. | 170 |
| vel ópperire, est quód domi dicére paene fui oblítus. | |
| audítin? vobis, múlieres, hanc hábeo edictiónem. | |
| vós, quae in munditiís, mollitiis déliciisque aetátulam agitis, | |
| viris cúm summis, inclútae amicae, nunc égo scibo atque hodie éxperiar, | |
| quae cápiti, quae ventri óperam det, quae suaé rei, quae somnó studeat; | 175 |
| quam líbertam fore míhi credam et quam vénalem, hodie expériar. | |
| facite hódie ut mihi munéra multa huc ab amátoribus convéniant. | |
| nam nísi mihi penus annúos hodie † convenit, cras populo prostituam vos. | |
| natálem scitis mi ésse diem hunc: ubi istí sunt quibus vos óculi estis, | |
| quibus vítae, quibus delíciae estis, quibus sávia, mammia, méllillae? | 180 |
| maniplátim mihi munérigeruli facite ánte aedis iam hic ádsint. | |
| cur égo vestem, aurum atque éa quibus est vobís usus, prahibeo? aút quid mi | |
| domi nísi malum vestra operást hodie? improbaé vini modo cúpidae estis: | |
| eo vós † vestros panticesque adeo madefáctatis, quom ego sim híc siccus. | |
| nunc ádeo hoc factust óptumum, ut nomíne quemque appellem suo, | 185 |
| ne díctum esse actutúm sibi quaepiám vostrarum míhi neget: | |
| advórtite animum cúnctae. | |
| princípio, Hedytium, técum ago, quae amíca es frumentáriis, | |
| quibus cúnctis montes máxumi [acervi] frumenti súnt domi: | |
| fac sís sit delatum húc mihi fruméntum, hunc annum quód satis, | 190 |
| mi et fámiliae omni sít meae, atque ádeo ut frumento áfluam, | |
| ut cívitas nomén mihi commútet meque ut praédicet | |
| lenóne ex Ballióne regem Iásonem. | |
| Cal. Aúdin, furcifér quae loquitur? sátin magnificus tíbi videtur? | |
| Psevd. Pól iste, atque etiam málificus. | 195 |
| séd tace atque hanc rém gere. | 195a |
| Bal. Aéschrodora, tú quae amicos tíbi habes lenonum aémulos | 196 |
| lánios, qui, item ut nós iurando, iúre malo male quaérunt rem, audi: | |
| nísi carnariá tria gravida tégoribus onere úberi hodie | |
| míhi erunt, cras te quási Dircam olim, ut mémorant, duo gnatí Iovis | |
| dévinxere ad taúrum, item ego te dístringam ad carnárium; | 200 |
| íd tibi profecto taúrus fiet. Cal. Nímis sermone huius íra incendor. | |
| Ps. Húncine hic hominém pati | |
| cólere iuventutem Átticam? | |
| úbi sunt, ubi latént quibus aetas íntegra est, qui amant á lenone? | |
| quín conveniunt? quín una omnes péste hac populum hunc líberant? | |
| sed nímium stultus, nímis fui | 205 |
| indóctus: illine aúdeant | |
| id fácere quibus ut sérviant | 205a |
| suos ámor cogit? | 206 |
| [simul prohibet faciant adversum eos quod nolunt] | |
| Cal. Vah táce. Ps. Quid est? | |
| Cal. Male mórigeru's mihi, quóm sermoni huius óbsonas. | |
| Ps. Táceo. Cal. At taceas málo multo quám tacere dicas. Bal. Tu aútem, | |
| Xýstilis, fac ut ánimum advortas, quóius amatorés olivi | 210 |
| δύναμιν domi habent máxumam. | |
| sí mihi non iam huc cúlleis | |
| óleum deportátum erit, | |
| te ípsam culleo égo cras faciam ut déportere—in pérgulam; | |
| íbi tibi adeo léctus dabitur, úbi tu hau somnum cápias, sed ubi | 215 |
| úsque ad languorém—tenes | |
| quó se haec tendant quaé loquor. | |
| áin, excetra tu? quaé tibi amicos tót habes tam probe óleo onustos, | |
| num quoípiam est hodié tua tuorum ópera conservórum | |
| nítidiusculúm caput? aut num ipse égo pulmento utór magis | 220 |
| únctiusculó? sed scio, tu óleum hau magni péndis, vino | |
| té devincis. síne modo, | |
| réprehendam hercle ego cúncta una opera, nísi quidem hodie tu ómnia | |
| fácis effecta haec út loquor. | |
| tu aútem, quae pro cápite argentum míhi iam iamque sémper numeras, | 225 |
| éa pacisci módo scis, sed quod pácta es non scis sólvere, | |
| Phoenícium, tibi ego haéc loquor, delíciae summatúm virum: | |
| nísi hodie mi ex fúndis tuorum amícorum omne huc pénus adfertur, | |
| crás Phoeniciúm poeniceo cório invises pérgulam. |