| I.iii | |
| Cal. Pseudóle, non audis quae híc loquitur? Ps. Audío, ere, equidem atque animum ádvorto. | 230 |
| Cal. Quid mi és auctor, huic út mittam, ne amícam hic meam prostítuat? | |
| Ps. Nil cúrassis, liquido és animo: ego pró me et pro te cúrabo. | |
| iam díu ego huic bene et hic míhi volumus, et amícitia est antíqua: | |
| mittam hódie huic suo die nátali malam rém magnam et matúram. | |
| Cal. Quid opúst? Ps. Potin aliam rem út cures? Cal. At—Ps. Bát. Cal. Crucior. Ps. Cor dúra. | 235 |
| Cal. Non póssum. Ps. Fac possís. Call. Quonam pactó possim? Ps. Vince ánimum. | |
| in rém quod sit praevórtaris quam in re ádvorsa animo auscúltes. | |
| Ca. Nugae ístaec sunt: non iúcundumst nisi amáns facit stulte. Ps. Pérgin? | |
| Cal. O Pseúdole mi, sine sím nihili, | |
| mitte mé sis. Ps. Sino, modo ego ábeam. | |
| Cal. Mane, máne, iam ut voles med ésse ita ero. Ps. Nunc tú sapis. | 240 |
| Bal. Ít dies; egó mihi cesso. | |
| í prae, puere. Cal. Heus, ábit. quin revocas? | |
| Ps. Quíd properas? placide. Cal. Át prius quam abeat. | |
| Bal. Quíd [hoc], malum, tam plácide is, puere? | |
| Ps. Hódie nate, heus, hódie nate, tíbi ego dico, heus, hódie nate, | |
| redi ét respice ád nos. tamétsi occupátu's, | |
| morámur. mane, ém conloquí qui volúnt te. | 245 |
| Bal. Quid hóc est? quis ést qui morám mi occupáto | |
| moléstam optulit? Ps. Qui tibí sospitalis | |
| fuít. Bal. Mortuóst qui fuít: qui sit úsust. | |
| Ps. Nímis superbe. Bal. Nímis molestus. Cal. Réprehende hominem, adséquere. Bal. I puere. | |
| Ps. Occédamus hác obviám. Bal. Iuppitér te | 250 |
| perdát, quisquis és. Ps. Te volo. Bal. Át vos ego ámbos. | |
| vorte hác te, puere. Ps. Non licét conloquí te? | |
| Bal. At míhi non lubét. Ps. Sin tuámst quippiam ín rem? | |
| Bal. Licétne, opsecró, bitere án non licet? Ps. Vah, | |
| mánta. Bal. Omitte. Cal. Bállio, audi. Bal. Súrdus sum † profecto inanilogistae. | 255 |
| Cal. Dedí dum fuít. Bal. Non petó quod dedísti. | |
| Cal. Dabó quando erít. Bal. Ducitó quando habébis. | |
| Cal. Éheu, quam ego malis pérdidi modis | |
| quód tibi détuli et quód dedi. Bal. Mórtua | |
| vérba re núnc facis; stúltus es, rem áctam agis. | 260 |
| Ps. Nósce saltem húnc quis est. Bal. Iám diu scio | |
| quí fuit: núnc qui sit ipsús sciat. | |
| ámbula tú. Ps. Potin út semel modo, | |
| Bállio, huc cúm lucro respícias? | |
| Bal. Réspiciam istoc prétio; nam si sácruficem summó Iovi | 265 |
| atque in manibus exta teneam, ut poriciam, interea loci | |
| si lucri quid detur, potius rem divinam deseram. | |
| non potest pietati opsisti huíc, utut rés sunt ceterae. | |
| Ps. Deos quidem, quos maxume aequom est metuere, eos minimi facit. | |
| Bal. Compellabo. salve multum, serve Athenis pessume. | 270 |
| Ps. Di te deaeque ament vel huius arbitratu vel meo, | |
| vel, si dignu's alio pacto, neque ament nec faciant bene. | |
| Bal. Quid agitur, Calidore? Cal. Amatur atque egetur acriter. | |
| Bal. Misereat, si familiam alere possim misericordia. | |
| Ps. Heia, scimus nos quidem te qualis sis; ne praedices. | 275 |
| sed scin quid nos volumus? Bal. Pol ego propemodum: ut male sit mihi. | |
| Ps. Et id et hoc quod te revocamus. quaeso animum advorte. Bal. Audio. | |
| atque in pauca, ut occupatus nunc sum, confer quid velis. | |
| Ps. Hunc pudet, quod tibi promisit quaque id promisit die, | |
| quia tibi minas viginti pró amica etiam non dedit. | 280 |
| Bal. Nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget. | |
| non dedisse istunc pudet: me quia non accepi piget. | |
| Ps. At dabit, parabit: aliquot hos dies manta modo. | |
| nám hic id metuit, ne illam vendas ob simultatem suam. | |
| Bal. Fuit occasio, si vellet, iam pridem argentum ut daret. | 285 |
| Cal. Quid, si non habui? Bal. Si amabas, invenires mutuom, | |
| ad danistam devenires, adderes faenusculum, | |
| surruperes patri. Ps. Surruperet hic patri, audacissume? | |
| non periclumst ne quid recte monstres. Bal. Non lenoniumst. | |
| Cal. Egon patri surrupere possim quicquam, tam cauto seni? | 290 |
| atque adeo, si facere possim, pietas prohibet. Bal. Audio. | |
| pietatem ergo istam amplexator noctu pro Phoenicio. | |
| sed cum pietatem te amori video tuo praevortere, | |
| omnes <homines> tibi patres sunt? nullus est tibi quem roges | |
| mutuom argentum? Cal. Quin nomen quoque iam interiit mutuom. | 295 |
| Ps. Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt satis poti viri, | |
| qui suom repetunt, alienum reddunt nato nemini, | |
| postilla omnes cautiores sunt, ne credant alteri. | |
| Cal. Nimis miser sum, nummum nusquam reperire argenti queo; | |
| ita miser et amore pereo et inopia argentaria. | 300 |
| Bal. Eme die caeca hercle olivom, id vendito oculata die: | |
| iam hercle vel ducentae fieri possunt praesentes minae. | |
| Cal. Perii, annorum lex me perdit quinavicenaria. | |
| metuont credere omnes. Bal. Eadem est mihi lex: metuo credere. | |
| Ps. Credere autem? eho an paenitet te, quanto hic fuerit usui? | 305 |
| Bal. Non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data; | |
| det, det usque: quando nil sit, simul amare desinat. | |
| Cal. Nilne te miseret? Bal. Inanis cedis, dicta non sonant. | |
| atque ego te vivom salvomque vellem. Ps. Eho an iam mortuost? | |
| Bal. Vtut est, mihi quidem profecto cum istis dictis mortuost: | 310 |
| ilico vixit amator, ubi lenoni supplicat. | |
| semper tu ad me cum argentata accedito querimonia; | |
| nam istuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi, | |
| apud novercam querere. Ps. Eho an umquam tu huius nupsisti patri? | |
| Bal. Di melius faciant. Ps. Face hoc quod te rogamus, Ballio, | 315 |
| mea fide, si isti formidas credere. ego in hoc triduo | |
| aut terra aut marí alicunde evolvam id argentum tibi. | |
| B. Tibi ego credam? P. Quor non? B. Quia pol quá opera credam tibi, | |
| una opera alligem fugitivam canem agninis lactibus. | |
| Cal. Sicine mi abs te bene merenti male refertur gratia? | 320 |
| Bal. Quid nunc vis? Cal. Vt opperiare hos sex dies aliquos modo, | |
| ne illam vendas neu me perdas hominem amantem. Bal. Animo bono es. | |
| vel sex menses opperibor. Cal. Euge, homo lepidissume. | |
| Bal. Immo vin etiam te faciam ex laeto laetantem magis? | |
| Cal. Quid iam? Bal. Quia enim non venalem iám habeo Phoenicium. | 325 |
| Cal. Non habes? Bal. Non hercle vero. Cal. Pseudole, ei accerse hostias, | |
| victumas, lanios, ut ego huic sacruficem summo Iovi; | |
| nam hic mihi nunc est multo potior Iuppiter quam Iuppiter. | |
| Bal. Nolo victumas: agninis me extis placari volo. | |
| Cal. Propera, quid stas? ei accerse agnos. audin quid ait Iuppiter? | 330 |
| Ps. Iam hic ero; verum extra portam mi etiam currendumst prius. | |
| Cal. Quid eo? Ps. Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis, | |
| eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero, | |
| ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi. | |
| Bal. I in malam crucem. Ps. Istuc ibit Iuppiter lenonius. | 335 |
| [Bal. Ex tua re est, ut ego emoriar. Ps. Quidum? Bal. Ego dicam tibi: | |
| quia edepol, dum ego vivos vivam, numquam eris frugi bonae.] | |
| Bal. Ex tua re non est, ut ego emoriar. Ps. Quidum? Bal. Sic, quia | |
| sí ego emortuos sim, Athenis te sit nemo nequior. | |
| Cal. Dic mihi, obsecro hercle, verum serio hoc quod te rogo. | 340 |
| non habes venalem amicam tu meam Phoenicium? | |
| Bal. Non edepol habeo profecto, nam iam pridem vendidi. | |
| Cal. Quo modo? Bal. Sine ornamentis, cum intestinis omnibus. | |
| Cal. Meam tu amicam vendidisti? Bal. Valde, viginti minis. | |
| Cal. Viginti minis? Bal. Vtrum vis, vel quater quinis minis, | 345 |
| militi Macedonio, et iam quindecím habeo minas. | |
| Cal. Quid ego ex te audio? Bal. Amicam tuam esse factam argenteam. | |
| Cal. Cur id ausu's facere? Bal. Libuit, mea fuit. Cal. Eho, Pseudole, | |
| ei, gladium adfer. Ps. Quid opus gladio? Cal. Qui hunc occidam atque me. | |
| Ps. Quin tu ted occidis potius? nam hunc fames iam occiderit. | 350 |
| Cal. Quid ais, quantum terra † tegit hominum periurissume? | |
| iuravistin te illam nulli venditurum nisi mihi? | |
| Bal. Fateor. Cal. Nempe concéptis verbis? Bal. Etiam consutis quoque. | |
| Cal. Periuravisti, sceleste. Bal. At argentum intro condidi. | |
| ego scelestus nunc argentum promere possum domo: | 355 |
| tu qui pius, istoc es genere gnatus, nummum non habes. | |
| Cal. Pseudole, adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis. Ps. Licet. | |
| numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu. | |
| Cal. Ingere mala multa. Ps. Iam ego te differam dictis meis. | |
| impudice. Bal. Itast. Cal. Sceleste. Bal. Dicis vera. Ps. Verbero. | 360 |
| Bal. Quippini? Cal. Bustirape. Bal. Certo. Ps. Furcifer. Bal. Factum optume. | |
| Cal. Sociofraude. Bal. Sunt mea istaec. Ps. Parricida. Bal. Perge tu. | |
| Cal. Sacrilege. Bal. Fateor. Ps. Periure. Bal. Vetera vaticinamini. | |
| Cal. Legirupa. Bal. Valide. Ps. Permities adulescentum. Bal. Acerrume. | |
| Cal. Fur. Bal. Babae. Ps. Fugitive. Bal. Bombax. Cal. Fraus populi. Bal. Planissume. | 365 |
| Ps. Fraudulente. Cal. Impure. Ps. Leno. Cal. Caenum. Bal. Cantores probos. | |
| Cal. Verberavisti patrem atque matrem. Bal. Atque occidi quoque, | |
| potius quam cibum praehiberem: num peccavi quippiam? | |
| Ps. In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus. | |
| Bal. Numquid aliud etiam voltis dicere? Cal. Ecquid te pudet? | 370 |
| Bal. Ten, amatorem esse inventum inanem quasi cassam nucem? | |
| verum quamquam multa malaque dicta dixistis mihi, | |
| nisi mihi hodie attulerit miles quinque quas debet minas, | |
| sicut haec est praestituta summa ei argento dies, | |
| si id non adfert, posse opinor facere me officium meum. | 375 |
| Cal. Quid id est? Bal. Si tu argentum attuleris, cum illo perdidero fidem: | |
| hoc meum est officium. ego, operae si sit, plus tecum loquar; | |
| sed sine argénto frustra es qui me tui misereri postulas. | |
| haec meast sententia, ut tu hinc porro quid agas consulas. | |
| Cal. Iamne abis? Bal. Negoti nunc sum plenus.—Ps. Paulo post magis. | 380 |
| illic homo meus est, nisi omnes di me atque homines deserunt. | |
| exossabo ego illúm simulter itidem ut murenam coquos. | |
| nunc, Calidore, te mihi operam dare volo. Cal. Ecquid imperas? | |
| Ps. Hoc ego oppidum admoenire, ut hodie capiatur, volo; | |
| ad eam rem usust homine astuto, docto, cauto et callido, | 385 |
| qui imperata ecfecta reddat, non qui vigilans dormiat. | |
| Cal. Cedo mihi, quid es facturus? Ps. Temperi ego faxo scies. | |
| nolo bis iterari, sat sic longae fiunt fabulae. | |
| C. Optumum atque aequissimum oras. Ps. Propera, adduc hominem cito. | |
| Cal. Pauci ex multis sunt amici, hómini qui certi sient. | 390 |
| Ps. Ego scio istuc. ergo utrumque, tibi nunc dilectum para | |
| ex multis atque exquire illinc unum qui certus siet. | |
| Cal. Iam hic faxo aderit.—Ps. Potin ut abeas? tibi moram dictis creas. |