| I.iv | |
| postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole. | 394 |
| quid nunc acturu's, postquam erili filio | 395 |
| largitu's dictis dapsilis? ubi sunt ea? | |
| quoi neque paratast gutta certi consili, | |
| [neque adeo argenti—neque nunc quid faciam scio.] | |
| neque exordiri primum unde occipias habes, | |
| neque ad détexundam telam certos terminos. | 400 |
| sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi, | |
| quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen, | |
| facit illud veri simile, quod mendacium est, | |
| nunc ego poeta fiam: viginti minas, | |
| quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen. | 405 |
| [atque ego me iam pridem huic daturum dixeram | |
| et volui inicere tragulam in nostrum senem; | |
| verum is nescio quo pacto praesensit prius.] | |
| sed comprimundast vox mihi atque oratio: | |
| erum eccum video húc Simonem una simul | 410 |
| cum suo vicino Calliphone incedere. | |
| ex hoc sepulcro vetere viginti minas | |
| effodiam ego hodie, quas dem erili filio. | |
| nunc huc concedam, unde horum sermonem legam. |