| I.v | |
| Simo Si de damnosis aut si dé amatoribus | 415 |
| dictator fiat nunc Athenis Atticis, | |
| nemo anteveniat filio, credo, meo: | |
| ita nunc per urbem solus sermoni omnibust, | |
| eum velle amicam liberare et quaerere | |
| argentum ad eam rem. hoc alii mihi renuntiant; | 420 |
| atque id iam pridem sensi et subolebat mihi, | |
| sed dissimulabam. Ps. Iám illi fetet filius. | |
| occisa est haec res, haeret hoc negotium. | |
| quo in commeatum volui árgentarium | |
| proficisci, ibi nunc oppido opsaeptast via. | 425 |
| praesensit: nihil est praedae praedatoribus. | |
| Callipho Homines qui gestant quique auscultant crimina, | |
| si meo arbitratu liceat, omnes pendeant, | |
| gestores linguis, auditores auribus. | |
| nam istaec quae tibi renuntiantur, filium | 430 |
| te velle amantem argento circumducere, | |
| fors fuat an istaec dicta sint mendacia; | |
| sed si sint ea vera, ut nunc mos est, maxume, | |
| quid mirum fecit? quid novom, adulescens homo | |
| si amat, si amicam liberat? Ps. Lepidum senem. | 435 |
| Sim. Vetus nólo faciat. Cal. At enim nequiquam nevis; | |
| vel tu ne faceres tale in adulescentia. | |
| probum patrem esse oportet qui gnatum suom | |
| essé probiorem quam ipsus fuerit postulet. | |
| nam tu quod damni et quod fecisti flagiti | 440 |
| populo viritim potuit dispertirier. | |
| idne tú mirare, si patrissat filius? | |
| Ps. Ὦ Ζεῦ, quam pauci éstis homines commodi. em, | |
| illic ést pater patrem esse ut aequom est filio. | |
| Sim. Quis hic lóquitur? meus est hic quidem sérvos Pseudolus. | 445 |
| hic mihi corrumpit filium, scelerum caput; | |
| hic dux, hic illi est paedagogus, hunc ego | |
| cupio excruciari. Cal. Iam istaec insipientiast, | |
| iram in promptu gerere. quanto satius est | |
| adire blandis verbis atque exquaerere, | 450 |
| sintne illa necne sint quae tibi renuntiant. | |
| bonus animus in mala re dimidiumst mali. | |
| Sim. Tibi auscultabo. Ps. Itur ad te, Pseudole. | |
| orationem tibi para advorsum senem. | |
| erum saluto primum, ut aequomst; postea, | 455 |
| si quid superfit, vicinos impertio. | |
| Sim. Salve. quid agitur? Ps. Statur hic ad hunc modum. | |
| Sim. Statum vide hominis, Callipho, quam basilicum. | |
| Cal. Bene confidenterque adstitisse intellego. | |
| Ps. Decet innocentem qui sit atque innoxium | 460 |
| servom superbum esse, apud erum potissimum. | |
| Cal. Sunt quae te volumus percontari, quae quasi | |
| per nebulam nosmet scimus atque audivimus. | |
| Sim. Conficiet iam te hic verbis, ut tu censeas | |
| non Pseudolum, sed Socratem tecum loqui. | 465 |
| Ps. Itast, iam pridem tu me spernis, sentio. | |
| parvam esse apud te mihi fidem ipse intellego. | |
| cupis me ésse nequam: tamen ero frugi bonae. | |
| Sim. Fac sis vocivas, Pseudole, aedis aurium, | |
| mea ut migrare dicta possint quo volo. | 470 |
| Ps. Age loquere quidvis, tametsi tibi suscenseo. | |
| Sim. Mihin dómino servos tu suscenses? Ps. Tam tibi | |
| mirum id videtur? Sim. Hercle qui, ut tu praedicas, | |
| cavendum est mi aps te irato; atque alio tu modo | |
| me verberare atque ego te soleo cogitas. | 475 |
| quid censes? Cal. Edepol merito esse iratum arbitror, | |
| quom apud te parvast ei fides. Sim. Iam sic sino; | |
| iratus sit: ego, ne quid noceat, cavero. | |
| sed quid ais? quid hoc, quod te rogo? Ps. Sí quid vis, roga. | |
| quod scibo, Delphis tibi responsum dicito. | 480 |
| Sim. Advorte ergo animum et fac sis promissi memor. | |
| quid ais? ecquam scis filium tibicinam | |
| meum amare? Ps. Ναὶ γάρ. Sim. Liberare quam velit? | |
| Ps. Καὶ τοῦτο ναὶ γάρ. Sim. Ecquas viginti minas | |
| [per sycophantiam atque per doctos dolos] | 485 |
| paritas ut auferas a me? Ps. Abs te ego auferam? | |
| Sim. Ita, quas meo gnato des, qui amicam liberet? | |
| fatere, dic. Ps. Καὶ τοῦτο ναί, καὶ τοῦτο ναί. | |
| Cal. Fatetur. Sim. Dixin, Callipho, dudum tibi? | |
| Cal. Memini. Sim. Quor haec, tu ubi rescivisti ilico, | 490 |
| celata me sunt? quor non rescivi? Ps. Eloquar. | |
| quia nolebam ex me morem progigni malum, | |
| erum ut servos criminaret apud erum. | |
| Sim. Iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi. | |
| Cal. Numquid peccatum est, Simo? Sim. Immo maxime. | 495 |
| Ps. Desiste, recte ego meam rem sapio, Callipho; | |
| peccata mea sunt. animum advorte nunciam. | |
| quapropter te expertem amoris nati habuerim? † | |
| pistrinum in mundo scibam, si dixem, mihi. | |
| Sim. Non a me scibas pistrinum in mundo tibi, | 500 |
| cum ea mussitabas? Ps. Scibam. Sim. Quin dictum est mihi? | |
| Ps. Quia illúd malum aderat, istuc aberat longius; | |
| illud erat praesens, huic erant dieculae. | |
| Sim. Quid nunc agetis? nam hinc quidem a me non potest | |
| argentum auferri, qui praesertim senserim. | 505 |
| ne quisquam credat nummum, iam edicam omnibus. | |
| Ps. Numquam edepol quoiquam supplicabo, dum quidem | |
| tu vives. tu mihi hercle árgentum dabis, | |
| abs te equidem sumam. Sim. Tu a me sumes? Ps. Strenue. | |
| Sim. Excludito mi hercle oculum, si dedero. Ps. Dabis. | 510 |
| iam dico ut a me caveas. Sim. Certe edepol scio, | |
| si apstuleris, mirum et magnum facinus feceris. | |
| Ps. Faciam. Sim. Si non apstuleris? Ps. Virgis caedito. | |
| sed quid, si apstulero? Sim. Do Iovem testem tibi, | |
| te aetatem impune habiturum. Ps. Facito ut memineris. | 515 |
| Sim. Egon ut cavere nequeam, cui praedicitur? | |
| Ps. Praedico, ut caveas. dico, inquam, ut caveas. cave. | |
| em istis mihi tu hodie manibus argentum dabis. | |
| Cal. Edepol mortalem graphicum, si servat fidem. | |
| Ps. Servitum tibi me abducito, ni fecero. | 520 |
| Cal. Bene atque amice dicis. †nam nunc, nam meust. | |
| Ps. Vin etiam dicam quod vos magis miremini? | |
| Cal. Studeo hercle audire, nam ted ausculto lubens. | |
| [Sim. Agedum, nam satis libenter te ausculto loqui.] | 523a |
| Ps. Prius quam ístam pugnam pugnabo, ego etiam prius | 524 |
| dabo aliam pugnam claram et commemorabilem. | 525 |
| Sim. Quam pugnam? Ps. Em ab hoc lenone vicino tuo | |
| per sycophantiam atque per doctos dolos | |
| tibicinam illam, tuos quam gnatus deperit, | |
| ea círcumducam lepide lenonem. Sim. Quid est? | |
| Ps. Effectum hoc hodie reddam utrumque ad vesperum. | 530 |
| Sim. Siquidem ístaec opera, ut praedicas, perfeceris, | |
| virtute regi Ágathocli antecesseris. | |
| sed si non faxis, numquid causaest, ilico | |
| quin te in pistrinum condam? Ps. Non unum in diem [modo], | |
| verum hercle in omnis, quantumst; sed si effecero, | 535 |
| dabin mi argentum, quod dem lenoni, ilico, | |
| tua voluntáte? Cal. Ius bonum orat Pseudolus; | |
| dabo inque. Sim. At enim scin quid mihi in mentem venit? | |
| quid si hisce inter se consenserunt, Callipho, | |
| aut de compecto faciunt consutis dolis, | 540 |
| qui me argento intervertant? Ps. Quis me audacior | |
| sit, si istuc facinus audeam? immo sic, Simo: | |
| si sumus compecti seu consilium umquam iniimus [de istac re] | |
| aut si de ea re umquam inter nos convenimus, | |
| [quasi in libro cúm scribuntur calamo litterae] | 544a |
| stilis me totum usque ulmeis conscribito. | 545 |
| Sim. Indice ludos nunciam, quando lubet. | |
| Ps. Da in hunc diem operam, Callipho, quaeso mihi, | |
| ne quo te ad aliud occupes negotium. | |
| Cal. Quin rus ut irem iám heri mecum statueram. | |
| Ps. At nunc disturba quas statuisti machinas. | 550 |
| Cal. Nunc non abire certum est istac gratia; | |
| lubidost ludos tuos spectare, Pseudole. | |
| et si hunc videbo non dare argentum tibi, | |
| quod dixit, potius quam id non fiat, ego dabo. | |
| Sim. Non demutabo. Ps. Namque edepol, si non dabis, | 555 |
| clamore magno et multo flagitabere. | |
| agite amolimini hinc vos intro nunciam | |
| ac meis vicissim date locum fallaciis. | |
| Cal. Fiat, geratur mos tibi. Ps. Sed te volo | |
| domi usque adesse. Cal. Quin tibi hanc operam dico.— | 560 |
| Sim. At ego ad forum ibo. iam hic ero.—PS. Actutum redi. | |
| suspicio est mihi nunc vos suspicarier, | |
| me idcirco haec tanta facinora promittere, | |
| quo vos oblectem, hanc fabulam dum transigam, | |
| neque sim facturus quod facturum dixeram. | 565 |
| non demutabo. atque etiam certum, quod sciam, | |
| quo id sim facturus pacto nil etiam scio, | |
| nisi quia futurumst. nam qui in scaenam provenit, | |
| novo módo novom aliquid inventum adferre addecet; | |
| si id facere nequeat, det locum illi qui queat. | 570 |
| concedere aliquantisper hinc mi intro lubet, | |
| dum concenturio in corde sycophantias. | |
| <sed mox> exibo, non ero vobis morae; | |
| tibicen vos interibi hic delectaverit.— | 573a |