II.i
Psevdolvs Pro Iúppiter, ut mihi, quídquid ago, lepide ómnia prospereque éveniunt: 574
neque quód dubitem neque quód timeam, meo in péctore conditumst cónsilium. 575
nam ea stúltitiast, facinús magnum timidó cordi credére; nam omnes
rés perinde sunt
ut agás, ut eas magní facias; nam ego ín meo pectore príus *
íta paravi cópias,
duplicís triplicis dolos pérfidias, ut, ubíquomque hostibus cóngrediar 580
(maiórum meúm fretus vírtute dícam,
mea índustria ét malitiá fraudulénta),
facile út vincam, facile út spoliem meos pérduellis meis pérfidiis.
núnc inimicum ego húnc communem meum átque vostrorum ómnium,
Bállionem, exbállistabo lépide: date operam modo; 585
[hóc ego oppidum ádmoenire, ut hodie capiatúr, volo.] 585a
atque húc meas legionés adducam; si éxpugno 586
(facilem hánc rem meis civíbus faciam), 586a
post ád oppidum hoc vetus cóntinuo meum exércitum protinus óbducam: 587
inde me ét simul participés omnis meos praéda onerabo atque ópplebo,
metum ét fugam perduéllibus meis me út sciant natum.
éo sum genere gnátus: magna mé facinora décet efficere, 590
quae póst mihi clara et diú clueant.
sed hunc quém video? quis hic ést qui oculis meis óbviam ignobilis óbicitur?
lubet scíre quid hic veniát cum machaéra et huic, quám rem agat, hinc dabo insídias.