| II.ii | |
| Harpax Hi lóci sunt atque hae régiones quae mi áb ero sunt demónstratae, | 594-595 |
| ut ego óculis rationém capio quam mi íta dixit erus méus miles, | 596 |
| septumás esse aedis á porta ubi ille hábitet leno, quoí iussit | |
| symbólum me ferre et hoc árgentum. nimis vélim, certum qui id míhi faciat, | |
| Ballió leno ubi hic hábitat. | |
| Ps. [St, tace, tace, meus hic est homo, ni omnes di atque homines deserunt.] | 600 |
| novo cónsilio nunc míhi opus est, | |
| nova rés subito mi haec óbiectast: | 601a |
| hoc praévortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi. | 602 |
| iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam. | |
| Harp. Óstium pultábo atque intus évocabo aliquém foras. | |
| Ps. Quisquis es, compendium ego te facere pultandi volo; | 605 |
| nam ego precator et patronus foribus processi foras. | |
| Harp. Tune es Ballio? Ps. Immo vero ego eius sum Subballio. | |
| Harp. Quid istuc verbist? Ps. Condus promus sum, procurator peni. | |
| Harp. Quasi te dicas atriensem. Ps. Immo atriensi ego impero. | |
| Harp. Quid tu, servon es an liber? Ps. Nunc quidem etiam servio. | 610 |
| Harp. Ita videre, et non videre dignus qui liber sies. | |
| Ps. Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri? | |
| H. Hunc hominem malum esse oportet. P. Di me servant atque amant, | |
| nam haec mihi incus est: procudam égo hodie hinc multos dolos. | |
| H. Quid illic secum solus loquitur? P. Quid ais tu, adulescens? H. Quid est? | 615 |
| Ps. Esne tu an non es ab illo milite Macedonio, | |
| servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem, | |
| qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas, | |
| quinque debet? Harp. Sum. sed ubi tu me novisti gentium | |
| aut vidisti aut conlocutu's? nam equidem Athenas antidhac | 620 |
| numquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis. | |
| Ps. Quia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento haec dies | |
| praestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit. | |
| H. Immo adest. P. Tun attulisti? H. Egomet. P. Quid dubitas dare? | 624-625 |
| Harp. Tibi ego dem? Ps. Mihi hercle vero, qui res rationesque eri | 626 |
| Ballionis curo, argentum accepto [expenso] et quoi debet dato. | |
| Harp. Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis, | |
| tibi libellam argenti numquam credam. Ps. Dum tu sternuas, | |
| res erit soluta. Harp. Vinctam potius sic servavero. | 630 |
| Ps. Vae tibi, tu inventu's vero, meam qui furcilles fidem. | |
| quasi mihi nón sescenta tanta soli soleant credier. | |
| Harp. Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi. | |
| Ps. Quasi tu dicas me te velle argento circumducere. | |
| Harp. Immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer. | 635 |
| sed quid est tibi nomen? Ps. Servos est huic lenoni Surus, | |
| eum esse me dicam. Surus sum. H. Surus? P. Id est nomen mihi. | |
| Harp. Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin provocas, | |
| ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi? | |
| Ps. Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi, | 640 |
| magis erit solutum, quasi ipsi dederis. Harp. At enim scin quid est? | |
| reddere hoc, non perdere erus me misit. nam certo scio, | |
| hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas. | |
| ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini. | |
| Ps. At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem. | 645 |
| Harp. Di bene vortant. at ego quando eum esse censebo domi, | |
| rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato. | |
| nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere. | |
| Ps. Scio equidem: [ut] qui argentum adferret atque expressam imaginem | |
| suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem. | 650 |
| nam hic quoque exemplum reliquit eius. Harp. Omnem rem tenes. | |
| Ps. Quid ego ni teneam? Harp. Dato istunc sumbolum ergo illi. P. Licet. | |
| sed quid est tibi nomen? Harp. Harpax. Ps. Apage te, Harpax, hau places; | |
| huc quidem hercle haud ibis intro, ne quid ἅρπαξ feceris. | |
| Harp. Hostis vivos rapere soleo ex acie: eo hoc nomen mihi est. | 655 |
| Ps. Pol te multo magis opinor vasa ahena ex aedibus. | |
| Harp. Non ita est. sed scin quid te oro, Sure? Ps. Sciam si dixeris. | |
| Harp. Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam, | |
| apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem. | |
| Ps. Quid nunc vis? Harp. Inde ut me arcessas, erus tuos ubi venerit. | 660 |
| Ps. Tuo arbitratu, maxume. Harp. Nam ut lassus veni de via, | |
| me volo curare. Ps. Sane sapis et consilium placet. | |
| sed vide sís ne in quaestione sis, quando arcessam, mihi. | |
| Harp. Quin ubi prandero, dabo operam somno. Ps. Sane censeo. | |
| Harp. Numquid vis? Ps. Dormitum ut abeas. Harp. Abeo.—Ps. Atque audin, Harpage? | 665 |
| iube sis te operiri: beatus éris, si consudaveris. |