| II.iii | |
| di immortales, conservavit me illic homo adventu suo. | 667 |
| suo viatico redduxit me usque ex errore in viam. | |
| nam ipsa mi Opportunitas non potuit opportunius | |
| advenire quam haec allatast mi opportune epistula. | 670 |
| nam haec allata cornu copiaest, ubi inest quidquid volo: | |
| hic doli, hic fallaciae omnes, hic sunt sycophantiae, | |
| hic argentum, híc amica amanti erili filio. | |
| atque ego nunc me ut gloriosum faciam et copi pectore: | |
| quo modo quícque agerem, ut lenoni surruperem mulierculam, | 675 |
| iam instituta ornata cuncta in ordine, animo ut volueram, | |
| certa deformata habebam; sed profecto hoc sic erit: | |
| centum doctum hominum consilia sola haec devincit dea, | |
| Fortuna. atque hoc verum est: proinde ut quisque Fortuna utitur, | |
| ita praecellet atque exinde sapere eum omnes dicimus. | 680 |
| bene ubi quoi scimus consilium áccidisse, hominem catum | |
| eum esse declaramus, stultum autem illum quoi vortit male. | |
| stulti hau scimus, frusta ut simus, quom quid cupienter dari | |
| petimus nobis, quasi quid in rem sit possimus noscere. | |
| certa mittimus, dum incerta petimus; atque hoc evenit | 685 |
| in labore atque in dolore, ut mors obrepat interim. | |
| sed iam satis est philosophatum. nimis diu et longum loquor. | |
| di immortales, aurichalco contra non carum fuit | |
| meum mendacium, hic modo quod subito commentus fui, | |
| quia lenonis me esse dixi. nunc ego hac epistula | 690 |
| tris deludam, erum et lenonem et qui hanc dedit mi epistulam. | |
| euge, par pari aliud autem quod cupiebam contigit: | |
| venit eccum Calidorus, ducit nescio quem secum simul. |