| II.iv | |
| Calidorvs Dulcia atque amara apud te sum elocutus omnia: | 694 |
| scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam. | 695 |
| Charinvs Commemini omnia: id tu modo, me quid vis facere, fac sciam. | |
| [Cal. Quom haec tibi alia sum elocutus, vix rem scis de symbolo. | 696a |
| Char. Omnia, inquam. tu modo quid me facere vis fac ut sciam.] | |
| Cal. Pseudolus mi ita imperavit, ut aliquem hominem strenuom | 697 |
| benevolentem adducerem ad se. Char. Servas imperium probe; | |
| nám et amicum et benevolentem ducis. sed istic Pseudolus | |
| novos mihist. Cal. Nimium est mortalis graphicus, †heuretes mihi est. | 700 |
| is mihi haec sese ecfecturum dixit quae dixi tibi. | |
| Ps. Magnufice hominem compellabo. Cal. Quoia vox resonat? Ps. Io, | |
| io te te, turanne, te te égo, qui imperitas Pseudolo, | |
| quaero, quoi ter trina tríplicia, tríbus modis tria gaudia, | |
| artibus tribus trís demeritas dem laetitias, de tribus | 705 |
| fraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam; | 705a |
| in libello hoc obsignato ad te attuli pauxillulo. | 706 |
| Cal. Illic homost. Char. Vt paratragoedat carnufex. Ps. Confer gradum | |
| contra pariter, porge audacter ad salutem bracchium. | |
| Cal. Dic utrum Spemne an Salutem te salutem, Pseudole? | |
| Ps. Immo utrumque. Char. Vtrumque, salve. sed quid actumst? Ps. Quid times? | 710 |
| Cal. Attuli hunc. Ps. Quid, attulisti? Cal. Adduxi volui dicere. | |
| Ps. Quis istic est? Cal. Charinus. Ps. Euge. iam χάριν τούτῳ ποιοῦ. | |
| Char. Quin tu si quid opust, mi audacter imperas? Ps. Tam gratiast. | |
| bene sit tibi, Charine. nolo tibi molestos esse nos. | |
| Ch. Vos molestos mihi? molestumst mi id quidem. P. Tum igitur mane. | 715 |
| Cal. Quid istuc est? Ps. Epistulam modo hanc íntercepi et sumbolum. | |
| Cal. Sumbolum? quem sumbolum? Ps. Qui a milite allatust modo. | |
| eius servos qui hunc ferebat cum quinque argenti minis, | |
| tuam qui amicam hinc arcessebat, éi os sublevi modo. | |
| Cal. Quo modo? Ps. Horum causa haec agitur spectatorum fabula: | 720 |
| hi sciunt, qui hic adfuerunt; vobis post narravero. | |
| Cal. Quid nunc agimus? Ps. Liberam hodie tuam amicam amplexabere. | |
| Cal. Egone? Ps. Tu istic ipsus, inquam, si quidem hoc vivet caput; | |
| si modo mihi hominem invenietis propere. Char. Qua facie? Ps. Malum, | |
| callidum, doctum, qui quando principium prehenderit, | 725 |
| porro sua virtute teneat quid se facere oporteat; | |
| atque qui hic non visitatus saepe sit. Char. Si servos est, | |
| numquid refert? Ps. Immo multo mavolo quam liberum. | |
| Char. Posse opinor me dare hominem tibi malum et doctum domo, | |
| qui a patre advenit Carysto nec dum exiit ex aedibus | 730 |
| quoquam neque Athenas advenit umquam ante hesternum diem. | |
| Ps. Bene iuvas. sed quinque inventis opus est argenti minis | |
| mutuis, quas hodie reddam: nam huius mihi debet pater. | |
| Char. Ego dabo, ne quaere aliunde. Ps. O hominem opportunum mihi. | |
| etiam opust chlamyde et machaera et petaso. Char. Possum a me dare. | 735 |
| Ps. Di immortales, non Charinus míhi hic quidem, sed Copiast. | |
| sed istic servos, ex Carysto qui hic adest, ecquid sapit? | |
| Char. Hircum ab alis. Ps. Manuleatam tunicam habere hominem addecet. | |
| ecquid is homo habet aceti in pectore? Char. Atque acidissumi. | |
| Ps. Quid, si opus sít ut dulce promat indidem, ecquid habet? Ch. Rogas? | 740 |
| murrinam, passum, defrutum, mellam, mel quoivismodi; | |
| quin in corde instruere quondam coepit pantopolium. | |
| Ps. Eugepae, lepide, Charine, meo me ludo lamberas. | |
| sed quid nomen esse dicam ego isti servo? Char. Simiae. | |
| Ps. Scitne in re advorsa vorsari? Char. Turbo non aeque citust. | 745 |
| Ps. Ecquid argutust? Char. Malorum facinorum saepissime. | |
| Ps. Quid cum manifesto tenetur? Char. Anguillast, elabitur. | |
| Ps. Ecquid is homo scitust? Char. Plebi scitum non est scitius. | |
| Ps. Probus homo est, ut praedicare te audio. Char. Immo si scias, | |
| ubi te aspexerit, narrabit ultro quid sese velis. | 750 |
| sed quid es acturus? Ps. Dicam. úbi hominem exornavero, | |
| subditivom fieri ego illum militis servom volo; | |
| sumbolum hunc ferat lenoni cum quinque argenti minis, | |
| mulierem ab lenone abducat: em tibi omnem fabulam. | |
| ceterum quo quicque pacto faciat, ipsi dixero. | 755 |
| Cal. Quid nunc igitur stamus? Ps. Hominem cum ornamentis omnibus | |
| exornatum adducite ad me iam ad trapezitam Aeschinum. | |
| sed properate. Cal. Prius illi erimus quam tu.—Ps. Abite ergo ocius. | |
| quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit, | |
| nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc perviumst: | 760 |
| omnes ordine sub signis ducam legiones meas, | |
| avi sinistra, auspicio liquido atque ex <mea> sententia; | |
| confidentia est inimicos meos me posse perdere. | |
| nunc ibo ad forum atque onerabo meis praeceptis Simiam, | |
| quid agat, ne quid titubet, docte ut hanc ferat fallaciam. | 765 |
| iam égo hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium. |