IV.vii
|
|
Harpax Malus ét nequam est homo quí nihili eri ímperium sui sérvos facit,
|
1103
|
nihilíst autem suom qui ófficium facere ímmemor est, nisi est ádmonitus.
|
|
nam quí liberós [esse] ilicó se arbitrantur,
|
1105
|
ex cónspectu erí si suí se abdidérunt,
|
|
lúxantur, lustrántur, comedunt quód habent, ei nomén diu
|
|
sérvitutís ferunt.
|
|
néc boni ingeni quícquam in is inest,
|
|
nisi ut improbis se artibus teneant. †
|
1110
|
cum hís mihi néc locus
|
|
nec sérmo convenít neque is úmquam nobilís fui.
|
|
ego, ut mi ímperatumst, étsi abest, híc adesse erum árbitror.
|
|
núnc ego illum metuo,
|
|
quom hic nón adest, ne quom ádsiet métuam. ei rei operám dabo.
|
1115
|
nam ín taberna úsque adhuc, sí venirét Syrus,
|
|
cui dedi sumbolum, mansi, uti iusserat:
|
|
leno ubi esset domi, me aibat arcessere;
|
|
vérum ubi is nón venit néc vocat,
|
|
venio húc ultro, ut sciam, quíd rei sit, ne illíc homo me ludíficetur.
|
1120
|
neque quícquamst melius, quam út hoc pultém atque aliquem évocem hinc íntus.
|
|
léno argentum hóc volo
|
|
á me accipiat átque amittat múlierem mecúm simul.
|
|
Bal. Heús tu. Sim. Quid vis? Bal. Híc homo meus est. Sim. Quídum? Bal. Quia praeda haec meast:
|
|
scórtum quaerit, hábet argentum. iam ádmordere hunc míhi lubet.
|
1125
|
Sim. Iamne íllum coméssurus és? Bal. Dum recéns est
|
|
datór, dum calét, devorári decét iam.
|
|
boní me virí pauperánt, improbi aúgent;
|
|
popló strenuí, mi improbí usuí sunt.
|
|
Sim. Malúm quod tibí di dabúnt, sic sceléstu's.
|
1130
|
Har. Me nunc commoror, quom has foris non ferio, ut sciam,
|
|
sítne Ballió domi.
|
1131a
|
Bal. Vénus mi haec bona dat, quom hós huc adigit
|
1132
|
lúcrifugas, damnícupidos, qui sé suamque aetatém bene curant,
|
|
édunt, bibunt, scortántur: illi súnt alio ingenio átque tu,
|
|
quí neque tibi bene ésse patere et íllis quibus est ínvides.
|
1135
|
Har. Heús ubi estis vós? Bal. Hic quidem ad me récta habet rectám viam.
|
|
[H. Heus ubi estís vos? B. Heus adulescens, quid istic debetur tibi?]
|
|
bene ego ab hoc praedatus ibo; novi, bona scaevast mihi.
|
|
Har. Ecquis hoc áperit? Bal. Heus chlamydate, quid istic debetur tibi?
|
|
Har. Aedium dominum lenonem Ballionem quaerito.
|
1140
|
Bal. Quisquis es, adulescens, operam fac compendi quaerere.
|
|
Har. Quid iam? Bal. Quia tute ipsus ipsum praesens praesentem vides.
|
|
Har. Tune is es? Sim. Chlamydate, cáve sis tibi a curvo infortunio
|
|
atque in hunc intende digitum: hic leno est. Bal. At hic est vir bonus.
|
|
sed, tu, bone vir, flagitare saepe clamore in foro,
|
1145
|
quom libella nusquamst, nisi quid leno hic subvenit tibi.
|
|
Har. Quin tu mecum fabulare? Bal. Fabulor. quid vis tibi?
|
|
Har. Argentum accipias. BAL. Iamdudum, si des, porrexi manum.
|
|
Har. Accipe: hic sunt quinque argenti lectae numeratae minae.
|
|
hoc tibi erus me iussit ferre Polymachaeroplagides,
|
1150
|
quod deberet, atque ut mecum mitteres Phoenicium.
|
|
Bal. Erus tuos—Har. Ita dico. Bal. Miles—Har. Ita loquor. Bal. Macedonius—
|
|
Har. Admodum, inquam. Bal. Te ad me misit Polymachaeroplagides?
|
|
Har. Vera memoras. Bal. Hoc argentum ut mihi dares? Har. Si tu quidem es
|
|
leno Ballio. BAL. Atque ut a me mulierem tu abduceres?
|
1155
|
H. Ita. B. Phoenicium esse dixit? H. Recte meministi. B. Mane.
|
|
iam redeo ad te. Har. At maturate propera, nam propero: vides
|
|
iam diem multum esse. Bal. Video: hunc advocare etiam volo;
|
|
mane modo istic, iam revertar ad te. quid nunc fit, Simo?
|
|
quid agimus? manufesto hunc hominem teneo, qui argentum attulit.
|
1160
|
Sim. Quidum? BAL. An nescis quae sit haec res? Sim. Iuxta cum ignarissimis.
|
|
Bal. Pseudolus tuos allegavit hunc, quasi a Macedonio
|
|
milite esset. Sim. Haben argentum ab homine? Bal. Rogitas quod vides?
|
|
Sim. Heus, memento ergo dimidium istinc mihi de praeda dare:
|
|
commune istuc esse oportet. Bal. Quid, malum? id totum tuom est.
|
1165
|
Har. Quam mox mi operam das? Bal. Tibi do equidem. quid nunc mi es auctor, Simo?
|
|
Sim. Exploratorem hunc faciamus ludos suppositicium,
|
|
adeo donicum ipsus sese ludos fieri senserit.
|
|
Bal. Sequere. quid ais? nempe tu illíus servos es? Har. Planissume.
|
|
Bal. Quanti te emit? Har. Suarum in pugna virium victoria.
|
1170
|
nám ego eram domi imperator summus in patria mea.
|
|
Bal. An etiam umquam ille expugnavit carcerem, patriam tuam?
|
|
Har. Contumeliam si dices, audies. Bal. Quotumo die
|
|
ex Sicyone huc pervenisti? Har. Altero ad meridie.
|
|
Bal. Strenue mehercle iisti. Sim. Quamvis pernix híc est homo:
|
1175
|
ubi suram aspicias, scias pósse eum—gerere crassas compedes.
|
|
Bal. Quid ais? tune etiam cubitare solitu's in cunis puer?
|
|
Sim. Scilicet. Bal. Etiamne facere solitus es—scin quid loquar?
|
|
Sim. Scilicet solitum esse. Har. Sanine estis? Bal. Quíd hoc quod te rogo?
|
|
noctu in vigiliam quando ibat miles, quom tu ibas simul,
|
1180
|
conveniebatne in vaginam tuam machaera militis?
|
|
Har. I in malam crucem. Bal. Ire licebit tamen tibi hodie temperi.
|
|
Har. Quin tu mulierem mi emittis, aut redde argentum. Bal. Mane.
|
|
Har. Quid maneam? Bal. Chlamydem hanc commemora quanti conductast. Har. Quid est?
|
|
Sim. Quid meret machaera? Har. Elleborum hisce hóminibus opus ést. Bal. Eho.
|
1185
|
Har. Mitte. Bal. Quid mercedis petasus hodie domino demeret?
|
|
Har. Quid domino? quid somniatis? mea quidem haec habeo omnia,
|
|
meo peculio empta. Bal. Nempe quod fémina summa sustinent.
|
|
Har. Vncti hi sunt senes, fricari sese ex antiquo volunt.
|
1189-1190
|
Bal. Responde, opsecro hercle, vero serio hoc quod te rogo:
|
1191
|
quid meres? quantillo argento te conduxit Pseudolus?
|
|
Har. Quis istic Pseudolust? BAL. Praeceptor tuos, qui te hanc fallaciam
|
|
docuit, ut fallaciis hinc mulierem a me abduceres.
|
|
Har. Quem tu Pseudolum, quas tu mihi praedicas fallacias?
|
1195
|
quem égo hominem † nullius coloris novi. Bal. Non tu istinc abis?
|
|
nihil est hodie hic sucophantis quaestus: proin tu Pseudolo
|
|
nunties abduxisse alium praedam, qui occurrit prior
|
|
Harpax. Har. Is quidem edepol Harpax ego sum. Bal. Immo edepol esse vis.
|
|
purus putus hic sucophanta est. Har. Ego tibi argentum dedi
|
1200
|
et dudum, adveniens extemplo, sumbolum servo tuo,
|
|
eri imágine obsignatam epistulam, hic ante ostium.
|
|
Bal. Meo tu epistulam dedisti servo? quoi servo? Har. Suro.
|
|
Bal. Non confidit sycophanta hic [nequam est] nugis: meditatus malest.
|
|
[edepol hominem verberonem Pseudolum, ut docte dolum
|
1205
|
commentust: tantundem argenti quantum miles debuit
|
|
dedit huic atque hominem exornavit, mulierem qui abduceret.]
|
|
nam illam epistulam ipsus verus Harpax huc ad me attulit.
|
|
Har. Harpax ego vocor, ego servos sum Macedonis militis;
|
1209-1210
|
ego nec sycophantiose quicquam ago nec malefice,
|
1211
|
neque istum Pseudolum mortalis qui sit novi neque scio.
|
|
Sim. Tu, nisi mirumst, leno, plane perdidisti mulierem.
|
|
Bal. Edepol ne istuc magis magisque metuo, quom verba audio.
|
|
mihi quoque edepol iamdudum ille Surus cor perfrigefacit,
|
1215
|
sumbolum qui ab hoc accepit. mira sunt ni Pseudolust.
|
|
eho tu, qua facie fuit, dúdum quoi dedisti sumbolum?
|
|
Har. Rufus quidam, ventriosus, crassis suris, subniger,
|
|
magno capite, acutis oculis, ore rubicundo, admodum
|
|
magnis pedibus. Bal. Perdidisti, postquam dixisti pedes.
|
1220
|
Pseudolus fuit ipsus. actumst de me. iam morior, Simo.
|
|
Har. Hercle te hau sinam emoriri, nisi mi argentum redditur,
|
|
viginti minae. Sim. Atque etiam mihi aliae viginti minae.
|
|
Bal. Auferen tu id praemium a me, quod promisi per iocum?
|
|
Sim. De improbis viris auferri praemium et praedam decet.
|
1225
|
Bal. Saltem Pseudolum mihi dedas. Sim. Pseudolum ego dedam tibi?
|
|
quid deliquit? dixin, ab eo tibi ut caveres, centiens?
|
|
Bal. Perdidit me. Sim. At me viginti modicis multavit minis.
|
|
Bal. Quid nunc faciam? Har. Si mi argentum dederis, te suspendito.
|
|
Bal. Di te perdant. sequere sis me ergo hac ad fórum, ut solvam. Har. Sequor.
|
1230
|
Sim. Quid ego? Bal. Peregrinos absolvam, cras agam cum civibus.
|
|
Pseudolus mihi centuriata hábuit capitis comitia,
|
|
qui illum ad mé hodie adlegavit, mulierem qui abduceret.
|
|
sequere tu. nunc ne expectetis, dum hac domum redeam via;
|
|
ita res gestast: angiporta haec certum est consectarier.
|
1235
|
Har. Si graderere tantum quantum loquere, iam esses ad forum.—
|
|
Bal. Certumst mi hunc emortualem facere ex natali die.—
|
|