V.i
Psevdolvs Quid hóc? sicine hóc fit, pedés? statin án non? 1246
an íd voltis, út me hinc iacéntem aliquis tóllat?
nam hércle si cécidero, véstrum erit flagítium.
pérgitin pérgere? ah, sérviendúm mihi
hodie ést; magnum hoc vitiúm vino est: 1250
pedés captat prímum, luctátor dolósust.
profécto edepol égo nunc probe habeo madúlsam:
ita víctu excurato, íta magnis mundítiis <et> dis dígnis,
itaque ín loco festivó sumus festíve accepti.
quid opúst me multas agere ámbages? hoc 1255
est hómini quam ob rem vítam amet,
hic ómnes voluptatés, in hoc omnés venustatés sunt:
deis próximum esse árbitror.
nam úbi amans complexúst amantem, úbi ad labra labélla adiungit,
úbi alter alterúm bilingui mánifesto inter sé prehendunt, 1260
ubi mámmam mammicula ópprimit aut, si lúbet, corpora condúplicantur,
manu cándida cantharum dúlciferum propínat amicissíma amico:
ibi iám neque esse alium alii ódiosum
nec mólestum nec sermónibus morologís uti,
unguénta atque odóres, lemníscos, coróllas 1265
darí dapsilés, non ením parce prómi
(victúm ceterum ne quís me roget):
hóc ego modo átque erus minor húnc diem súmpsimus prothyme,
póstquam opus meum ómne ut volui pérpetravi hóstibus fugatis. 1269-1270
illós accubántis, potántis, amántis 1271
cum scórtis relíqui, et meúm scortum ibídem,
suó cordi atque ánimo opsequéntes. sed póstquam 1272a
exúrrexi, oránt med ut sáltem. 1273
ad hunc me modum intuli illis satis facete,
nimis ex discipulina, quippe ego qui 1274a
probe Ionica perdidici. sed palliolatim amictus 1275
sic haec incessi ludibundus. 1275a
plaudúnt <et> 'parúm' clamitánt mi, ut revértar. 1276
óccepi dénuo, hóc modo: nólui
ídem; amicaé dabam mé meae, 1277a
út me amarét: ubi círcumvortór, cado: 1278
id fúit naenia lúdo. 1278a
ítaque dum enitór, prox, iam paene ínquinavi pállium. 1279
nímiae tum volúptati edepol 1280
fúi ob casúm. datur cántharus: bibi. 1280a
commúto ilicó pallium, íllud posívi; 1281
inde húc exií, crapulám dum amovérem.
núnc ab ero ad erum méum maiorem vénio foedus cómmemoratum.
áperite, aperite, heús, Simoni mé adesse aliquis núntiate.