V.ii
|
|
Simo Vóx viri péssumi me éxciet foras.
|
1285
|
séd quid hoc? quó modo? quíd video ego?
|
|
Ps. Cúm corona ébrium Pseúdolum tuom.
|
|
Sim. Líbere hercle hóc quidem. séd vide statum.
|
|
núm mea grátia pértimescít magis?
|
|
cógito, saéviter blanditerne ádloquar.
|
1290
|
sed me hóc votat vim fácere nunc
|
|
quód fero, sí qua in hoc spés sitast mihi.
|
|
Ps. Vír malus viro óptumo obviam it.
|
|
Sim. Dí te ament, Pseúdole. fú i in malám crucem.
|
|
Ps. Cur égo adflictor? Sim. Quid tú, malum, in os igitúr mi ebrius inrúctas?
|
1295
|
Ps. Mólliter síc tene mé, cave né cadam:
|
|
non vídes me ut madide mádeam?
|
|
Sim. Quae ístaec audáciast, té sic intérdius
|
|
cúm corolla ébrium incédere? Ps. Lubet.
|
|
Sim. Quíd, lubet? pérgin ructáre in os mihi?
|
1300
|
Ps. Suávis ructús mihi est. síc sine, Simo.
|
|
Sim. Credo équidem potesse té, scelus,
|
|
Mássici móntis ubérrumos quáttuor
|
|
frúctus ebíbere in hora úna. Ps. Hiberna áddito.
|
|
Sim. Hau mále mones, sed díc tamen,
|
1305
|
únde onustám celocem ágere te praédicem?
|
|
Ps. Cúm tuo fílio pérpotaví modo.
|
|
séd, Simo, ut probe táctus Ballio est!
|
|
quaé tibi díxi, ut effécta reddidi!
|
|
Sim. Péssumu's homo. Ps. Mulier haec facit.
|
1310
|
cúm tuo fílio líbera accubat.
|
|
Sim. Ómnia, ut quícque egisti, órdine scio.
|
|
Ps. Quíd ergo dubitas dáre mi argentum? Sim. Iús petis, fateór. tene.
|
|
Ps. Át negabás daturum ésse te mihi.
|
|
onera húnc hominem atque me cónsequere hac. Sim. Egone ístum onerém? Ps. Onerábis, scio.
|
1315
|
Sim. Quid ego huíc homini faciám? satin ultro et argéntum aufert et me ínridet?
|
|
Ps. Vae víctis. Sim. Vorte ergo úmerum.
|
|
Ps. Em. Sim. Hóc ego numquam rátus sum
|
|
fore me, út tibi fierem súpplex.
|
|
heu heú heu. Ps. Desine. Sim. Dóleo. Ps. Ni doléres tu, ego dolérem.
|
1320
|
Sim. Quid? hoc aúferen, Pseudole mi, aps tuo ero? Ps. Lubentíssimo corde atque ánimo.
|
|
Sim. Non aúdes, quaeso, aliquám partem mihi grátiam facere hinc árgenti?
|
|
Ps. Non: mé dices avidum ésse hominem nam hinc númquam eris nummo dívitior;
|
|
neque té mei tergi mísereret, si hoc nón hodie ecfecíssem.
|
|
Sim. Erit úbi te ulciscar, sí vivo. Ps. Quid mínitare? habeo térgum.
|
1325
|
Sim. Age sáne igitur. Ps. Redi. Sim. Quíd redeam? Ps. Redi módo: non eris decéptus.
|
|
Sim. Redeó. Ps. Simul mecum <i> pótatum. Sim. Egone éam? Ps. Fac quod te iúbeo:
|
|
si is, aút dimidium aut plús etiam faxo hínc feres. Sim. Eo, duc mé quo vis.
|
|
Ps. Quid núnc? numquid íratus és aut mihi aút filió propter hás res, Simó? Sim. Nil profécto. Ps. I hac.
|
|
Bal. Té sequor. quín vocas spéctatorés simul?
|
1330
|
Ps. Hércle me isti haú solent
|
|
vocáre, neque ergo ego ístos;
|
|
vérum si vóltis adplaúdere atque ádprobare
|
|
húnc gregem et fábulam,
|
|
in crástinum vos vocábo.
|
1335
|