| III.iv | |
| Daemones Éxi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime. | 706 |
| vos in aram abite sessum. sed ubi sunt? Trach. Huc respice. | |
| Daem. Optume, istuc volueramus. iube modo accedat prope. | |
| tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas? | |
| pugnum in os impinge. Labr. Iniqua haec patior cum pretio tuo. | 710 |
| Daem. At etiam minitatur audax? Labr. Ius meum ereptum est mihi, | |
| meas mihi ancillas invito me eripis. Trach. Cedo <iudicem> | |
| de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum, | |
| si tuas ésse oportet nive eas ésse oportet liberas | |
| nive in carcerem compingi <te> est aequom aetatemque ibi | 715 |
| te usque habitare, donec totum carcerem contriveris. | |
| Labr. Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler. | |
| té ego appello. Daem. Cum istoc primum, qui te novit, disputa. | |
| Labr. Tecum ago. Trach. At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae? | |
| Labr. Sunt. Trach. Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo. | 720 |
| L. Quid si attigero? T. Extemplo hercle ego te follem pugilatorium | |
| faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime. | |
| Labr. Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere? | |
| Daem. Non licet: est lex apud nos—Labr. Mihi cum vestris legibus | |
| <nil quicquamst> commerci. equidem istas iam ambas educam foras. | 725 |
| tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus; | |
| si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit. | |
| Daem. Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias sententiam, | |
| occipito modo illís adferre vim ioculo pausillulum, | |
| ita ego te hinc ornatum amittam, tu ipsus te ut non noveris. | 730 |
| vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis, | |
| quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumvinciam. | |
| La. Ví agis mecum. Tr. Etiam vim †proportas, flagiti flagrantia? | |
| Labr. Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere? | |
| Trach. Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus: | 735 |
| numqui minus hasce esse oportet liberas? Labr. Quid, liberas? | |
| Trach. Atque eras tuas quidem hercle, atque ex germana Graecia; | |
| nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus. | |
| Daem. Quid ego ex te audio? Trach. Hanc Athenis esse natam liberam. | |
| Da. Mea popularis, obsecro, haec est? Tr. Non tu Cyrenensis es? | 740 |
| Daem. Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis. | |
| Trach. Opsecro, defende cives tuas, senex. Daem. O filia | |
| mea, quom hanc video, mearum me absens miseriarum commones; | |
| trima quae periit mihi, iam tanta esset, si vivit, scio. | |
| Labr. Argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino dedi; | 745 |
| quid mea réfert, haec Athenis natae án Thebis sient, | |
| dum mihi recte servitutem serviant? Trach. Itane, impudens? | |
| tune hic, feles virginalis, liberos parentibus | |
| sublectos habebis atque indigno quaestu conteres? | |
| nam húic alterae quae patria sit profecto nescio, | 750 |
| nisi scio probiorem hanc esse, quam te, impuratissime. | |
| La. †Tuae istae sunt. Tr. Contende ergo, uter sit tergo—verior: | |
| ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo, | |
| quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissimus: | |
| postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero: | 755 |
| ní erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius | |
| optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum, | |
| quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem? | |
| quid illas spectas? quas si attigeris, oculos eripiam tibi. | |
| Labr. At qui, quia votas, utramque iam mecum abducam simul. | 760 |
| Daem. Quid facies? Labr. Volcanum adducam, is Venerist adversarius. | |
| Trach. Quo illic it? Labr. Heus, ecquis hic est? heus. Daem. Si attigeris ostium, | |
| iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis. | |
| Lorarivs Nullum habemus ignem, ficis victitamus aridis. | |
| Daem. Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast. | 765 |
| Labr. Ibo hercle aliquo quaeritatum ígnem. Daem. Quid quom inveneris? | |
| La. Ignem magnum hic faciam. Da. Quin † inhumanum exuras tibi? | |
| Labr. Immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam, id volo. | |
| Daem. Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam | |
| teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum. | 770 |
| quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia, | |
| quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis, | |
| quod ego in somnis somniavi. Trach. Scin quid tecum oro, senex? | |
| ut illas serves, vim defendas, dúm ego erum adduco meum. | |
| D. Quaere erum atque adduce. T. At hic ne—D. Maximo malo suo, | 775 |
| si attigerit sive occeptassit. Trach. Cura. Daem. Curatumst, abi. | |
| Trach. Hunc quoque adserva ipsum, ne quo abitat; nam promisimus | |
| carnufici aut talentum magnum aút hunc hodie sistere. | |
| Daem. Abi modo, ego dum hoc curabo recte. Trach. Iam ego revenero. |