III.iii
Palaestra Núnc id est cum ómnium cópiarum átque opum, 664
aúxili, praésidi víduitas nós tenet. 665
<núlla nunc> spéculast quaé salutem áfferat,
<néc quam in> partem íngredi pérsequamur
<scímus: tanto> ín metu núnc sumus ambae,
<tánta> importúnitas tántaque iniúria
<fácta in> nos ést modo hic íntus ab nóstro ero, 670
quí scelestús sacerdótem anum praécipes
réppulit própulit pérquam indignís modis
nósque ab signo íntimo ví deripuít sua.
séd nunc sese út ferunt rés fortunaéque nostrae,
pár moriri ést. neque est mélius morte ín malis, 675
rébus miserís. Trach. Quid est? quae íllaec orátiost?
césso ego has cónsolari? heús, Palaestra, Pal. Quí vocat?
Trach. Ámpelisca. Ampelisca Óbsecro, quis est qui vocat?
Pal. Quís is est qui nóminat? Trach. Sí respexís, scies.
Pal. Ó salutís meae spés. Trach. Tace ac bóno animo es. 680
mé vide. Pal. Sí modo id líceat, vis ne ópprimat, 680a
quaé vis vim mi áfferam ipsa ádigit. Tr. Ah, désine, nímis inepta es. 681
Pal. Desíste dictis núnciam miserám me consolári;
nisi quid re praesidium apparas, Trachalio, acta haec res est.
Amp. Certumst moriri quam hunc pati <saevire> lenonem in me.
sed muliebri animo sum tamen: miserae <quom venit> in mentem 685
mihi mortis, metus membra occupat. edepol * hunc acerbum.
T. Bonum animum habete. P. Nam, obsecro, unde <áni>mus mi invenitur?
Trach. Ne, inquam, timete; adsidite hic in ara. Amp. Quid istaec ara
prodesse nobis <plus> potest quam signum in fano hic intus
Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae? 690
Trach. Sedete hic modo, ego hinc vós tamen tutabor. aram habete hanc
vobis pro castris, moenia hinc égo vos defensabo;
praesidio Veneris malitiae lenonis contra incedam.
Pal. Tibi auscultamus et, Venús alma, ambae te obsecramus,
aram amplexantes hanc tuam lacrumantes, genibus nixae, 695
in custodelam nos tuam ut recipias et tutere;
illos scelestos, qui tuom fecerunt fanum parvi,
fac ut ulciscare nosque ut hanc tua páce aram obsidere
patiare: elautae ambae sumus opera Neptuni noctu,
ne <invisas> habeas neve idcirco nobis vitio vortas, 700
si quippiamst, minus quód bene esse lautum tu arbitrare.
Trach. Venus, aequom has petere intellego: decet abs te id impetrari;
ignoscere his te convenit: metus has id ut fáciant subigit.
te ex concha natam esse autumant, cave tu hárum conchas spernas.
sed optume eccum exit senex, patronus mihique et vobis. 705