| III.ii | |
| Trachalio Pró Cyrenenses populares, vostram ego imploro fidem, | 615 |
| agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus, | |
| ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date. | |
| vindicate, ne impiorum potior sit pollentia | |
| quam innocentum, qui se scelere fieri nolunt nobiles. | |
| statuite exemplum impudenti, date pudori praemium, | 620 |
| facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere. | |
| currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem, | |
| qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum, | |
| ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae | |
| more antiquo in custodelam suom commiserunt caput, | 625 |
| praetorquete iniuriae prius cóllum quam ad vos pervenat. | |
| Da. Quid istuc est negoti? Tr. Per ego haec genua te optestor, senex, | |
| quisquis es—Daem. Quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi | |
| <quod tu>multues. Trach. Teque oro et quaeso, si speras tibi | |
| hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium | 630 |
| eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem, | |
| atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi, | |
| [Daem. Sanun es? Trach. Seu tibi confidis fore multam magudarim] | |
| ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex. | |
| Daem. At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom, | 635 |
| ut, tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiam | |
| et tibi eventuram hoc anno úberem messem mali, | |
| ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues. | |
| Trach. Qui lubet maledicere? equidem tibi bona optavi omnia. | |
| Daem. Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eveniant precor. | 640 |
| Tr. Obsecro, hoc praevortere ergo. Da. Quid negotist? Tr. Mulieres | |
| duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili, | |
| quibus advorsum ius legesque ínsignite iniuria hic | |
| facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria | |
| indigne adflictatur. Daem. Quis homo est tanta confidentia, | 645 |
| qui sacerdotem violare aúdet? sed eae mulieres | |
| quae sunt? aut quid is iniqui fit? Trach. Si das operam, eloquar. | |
| Veneris signum sunt amplexae. nunc <homo audacissimus> | |
| eas deripere volt. eas ámbas esse oportet <liberas>. | |
| Daem. Quis istic est qui deos tam parvi pendit? <paucis expedi>. | 650 |
| Trach. Fraudis sceleris parricidi periuri plenis<simus>, | |
| legirupa impudens impurus inverecundissimus, | |
| uno verbo absolvam, lenost: quid illum porro praedicem? | |
| Daem. Edepol infortunio hominem praedicas donabilem. | |
| Trach. Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit. | 655 |
| Daem. At malo cum magno suo fecít hercle. ite istinc foras, | |
| Turbalio, Sparax. ubi estis? Trach. I obsecro intro, subveni | |
| illis. Daem. Iterum haud imperabo. sequimini hac. Trach. Age nunciam, | |
| iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui. | |
| Daem. Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem.— | 660 |
| Trach. Audio tumultum. opinor, leno pugnis pectitur. | |
| nimis velim improbissimo homini malas edentaverint. | |
| sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres. |