| III.i | |
| Daemones Miris modis di ludos faciunt hominibus: | 593 |
| [mirisque exemplis somnia in somnis danunt] | |
| ne dormientis quidem sinunt quiescere. | 595 |
| velut ego hac nocte quae praecessit proxima | |
| mirum atque inscitum somniavi somnium. | |
| ad hirundininum nidum visa est simia | |
| ascensionem ut faceret admolirier | |
| * * * | 599a |
| neque eas eripere quibat inde. postibi | 600 |
| videtur ad me simia adgredirier, | |
| rogare scalas ut darem utendas sibi. | |
| ego ad hoc exemplum simiae respondeo, | |
| * * * | 603a |
| natas ex Philomela † atque ex Progne esse hirundines. | 604 |
| ago cum ílla, ne quid noceat meis popularibus. | 605 |
| atque illa ánimo iam fieri ferocior; | |
| videtur ultro mihi malum minitarier. | |
| in ius vocat med. ibi ego nescio quo modo | |
| iratus videor mediam arripere simiam; | |
| concludo in vincla bestiam nequissimam. | 610 |
| nunc quam ad rem dicam hoc attinere somnium, | |
| numquam hodie quivi ad coniecturam evadere. | |
| sed quid hic in Veneris fano meae viciniae | |
| clamoris oritur? animus mirat<ur meus.> |