| II.vii | |
| Sceparnio Quíd illuc, opsecro, negotist quod duae mulierculae | 559 |
| hic in fano Veneris signum flentes amplexae tenent, | 560 |
| nescio quém metuentes miserae? nocte hac aiunt proxuma | |
| se iactatas, atque eiectas hodie esse aiunt e mari. | |
| Labr. Opsecro hercle, adulescens, ubi istaec sunt quas memoras mulieres? | |
| Scep. Hic in fano Veneris. Labr. Quot sunt? Scep. Totidem quot ego et tu sumus. | |
| Labr. Nempe meae? Scep. Nempe néscio istuc. Labr. Qua sunt facie? Scep. Scitula. | 565 |
| vel ego amare utramvis possum, si probe adpotus siem. | |
| Labr. Nempe puellae? Scep. Nempe moléstus es. i vise, si lubet. | |
| Labr. Meas oportet intus esse hic mulieres, mi Charmides. | |
| Charm. Iuppiter te perdat, et si sunt, et si non sunt tamen. | |
| Labr. Intro rumpam iam huc in Veneris fanum.—Charm. In barathrum mavelim. | 570 |
| opsecro, hospes, da mihi aliquid ubi condormiscam loci. | |
| Scep. Istic ubi vis condormisce; nemo prohibet, publicum est. | |
| Charm. At vides me ornatus ut sim vestimentis uvidis: | |
| recipe me in tectum, da mihi vestimenti aliquid aridi, | |
| dum arescunt mea; ín aliquo tibi gratiam referam loco. | 575 |
| Scep. Tegillum eccillud, mihi unum id aret; id si vis, dabo: | |
| eodem amictus, eodem tectus esse soleo, si pluit. | |
| tu istaec mihi dato: exarescent faxo. Charm. Eho an te paenitet, | |
| in mari quod elavi, ni híc in terra iterum eluam? | |
| Scep. Eluas tu an exunguare, ciccum non interduim. | 580 |
| tibi ego numquam quicquam credam, nisi si accepto pignore. | |
| tu vel suda vel peri algu, vel tu aegrota vel vale. | |
| barbarum hospitem mi in aedis nil moror. sat litiumst.— | |
| Charm. Iamne abis? venalis illic ductitavit, quisquis est; | |
| non est misericors. sed quid ego hic asto infelix uvidus? | 585 |
| quin abeo huc in Veneris fanum, ut edormiscam hanc crapulam, | |
| quam potavi praeter animi quam libuit sententiam? | |
| quasi vinis Graecis Neptunus nobis suffudit mare, | |
| itaque alvom prodi speravit nobis salsis poculis; | |
| quid opust verbis? si invitare nos paulisper pergeret, | 590 |
| ibidem obdormissemus: nunc vix vivos amisit domum. | |
| nunc lenonem quid agat intus visam, convivam meum.— |