| II.vi | |
| Labrax Qui homo sese miserum et mendicum volet,† | 485 |
| Neptuno credat sese atque aetatem suam: | |
| nam si quis cúm eo quid rei commiscuit, | |
| ad hoc exemplum amittit ornatum domum. | |
| edepol, Libertas, lepida es, quae numquam pedem | |
| voluisti in navem cum Hercule una imponere. | 490 |
| sed ubi ille meus est hospes, qui me perdidit? | |
| atque eccum incedit. Charmides Quo malum properas, Labrax? | |
| nam equidem te nequeo consequi tam strenue. | |
| Labr. Vtinam te prius quam óculis vidissem meis, | |
| malo cruciatu in Sicilia perbiteres, | 495 |
| quem propter hoc mihi optigit misero mali. | |
| Charm. Vtinam, quom in aedis me ad te adduxisti <tuas>, | |
| in carcere illo potius cubuissem die. | |
| deosque ímmortales quaeso, dum vivas uti | |
| omnes tui símiles hospites habeas tibi. | 500 |
| Labr. Malam fortunam in aedis te adduxi meas. | |
| quid mihi scelesto tibi erat auscultatio, | |
| quidve hinc abitio quidve in navem inscensio? | |
| ubi perdidi etiam plus boni quam mihi fuit. | |
| Charm. Pol minime miror, navis si fractast tibi, | 505 |
| scelus te ét sceleste parta quae vexit bona. | |
| Labr. Pessum dedisti me blandimentis tuis. | |
| Charm. Scelestiorem cenam cenavi tuam, | |
| quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereo. | |
| Labr. Perii, animo male fit. contine quaeso caput. | 510 |
| Charm. Pulmoneum edepol nimis velim vomitum vomas. | |
| Labr. Eheu, Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc? | |
| Charm. Piscibus in alto, credo, praebent pabulum. | |
| Labr. Mendicitatem mi optulisti opera tua, | |
| dum tuis ausculto magnidicis mendaciis. | 515 |
| Charm. Bonam est quod habeas gratiam merito mihi, | |
| qui te ex insulso salsum feci opera mea. | |
| Labr. Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem? | |
| Charm. Eas. easque res agebam commodum. | |
| Labr. Eheu, quis vivit me mortalis miserior? | 520 |
| Charm. Ego multo tanto miserior quam tu, Labrax. | |
| Labr. Qui? Ch. Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies. | |
| Labr. O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas, | |
| qui semper servas gloriam aritudinis. | |
| Charm. Equidem me ad velitationem exerceo, | 525 |
| nam omnia corusca prae temore fabulor. | |
| Labr. Edepol, Neptune, es balineator frigidus: | |
| cum vestimentis postquam aps té abii, algeo. | |
| Charm. Ne thermipolium quidem ullum ínstruit, | |
| ita salsam praehibet potionem et frigidam. | 530 |
| Labr. Vt fortunati sunt fabri ferrarii, | |
| qui apud carbones adsident: semper calent. | |
| Charm. Vtinam fortuna nunc anetina úterer, | |
| ut quom exiissem éx aqua, arerem tamen. | |
| Labr. Quid si aliquo ad ludos me pro manduco locem? | 535 |
| Charm. Quapropter? Labr. Quia pol clare crepito dentibus. | |
| Charm. Iure optumo me élavisse árbitror. | |
| L. Qui? Ch. Qui <un>a auderem tecum in navem ascendere, | |
| qui a fundamento mi usque movisti mare. | |
| Labr. Tibi auscultavi, tu promittebas mihi | 540 |
| illi esse quaestum maximum meretricibus, | |
| ibi me conruere posse aiebas ditias. | |
| Charm. Iam postulabas te, impurata belua, | |
| totam Siciliam devoraturum insulam? | |
| Labr. Quaenam ballaena meum voravit vidulum, | 545 |
| aurum atque argentum ubi omne compactum fuit? | |
| Charm. Eadem illa, credo, quae meum marsuppium, | |
| quod plenum argenti fuit in sacciperio. | |
| Labr. Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculam | |
| et ad hoc misellum pallium. perii oppido. | 550 |
| Charm. Vel consociare mihi quidem tecum licet: | |
| aequas habemus partes. Labr. Saltem si mihi | |
| mulierculae essent salvae, spes aliquae forent. | |
| nunc si me adulescens Plesidippus viderit, | |
| quo ab arrabonem pro Palaestra acceperam, | 555 |
| iam is exhibebit hic mihi negotium. | |
| Charm. Quid, stulte, ploras? tibi quidem edepol copiast, | |
| dum lingua vivet, qui rem solvas omnibus. |