II.v
Sceparnio Pro di immortales, in aqua numquam credidi 458
voluptátem inesse tantam. ut hanc traxi lubens.
nimio minus altus puteus visust quam prius. 460
ut sine labore hanc extraxi, praefiscine.
satin néquam sum, ut pote qui hodie amare inceperim?
em tibi aquam, mea tu belliata. em sic volo
te ferre honeste, ut ego fero, ut placeas mihi.
sed ubi tu es, delicata? cape aquam hanc sis. ubi es? 465
amat hercle me, ut ego opinor. delituit mala.
ubi tu es? etiamne hanc urnam acceptura es? ubi es?
commodule ludis. tandem vero serio,
etiam acceptura es urnam hanc? ubi tu es gentium?
nusquam hercle equidem illam video. ludos me facit. 470
adponam hercle urnam iám ego hanc in media via.
sed autem, quid si hanc hinc abstulerit quispiam,
sacram urnam Veneris? mi exhibeat negotium.
metuo hercle ne illa mulier mi insidias locet,
ut comprehendar cum sacra urna Veneria. 475
nempe optimo <me> iure in vinclis enicet
magistrátus si quis me hanc habere viderit.
nam haec litteratast, eapse cantat cuia sit.
iam hercle evocabo hinc hanc sacerdotem foras,
ut hanc accipiat urnam. accedam huc ad fores. 480
heus exi, Ptolemocratia, cape hanc urnam tibi:
muliercula hanc nescio quae huc ad me detulit.
intro ferundast. repperi negotium,
siquidem hís mihi ultro ádgerunda etiam est aqua.—