| II.iv | |
| Sceparnio Quís est qui nostris tám proterve fóribus facit iniúriam? | 414 |
| Amp. Égo sum. Scep. Hem, quid hoc boni est? eu edepol specie lepida mulierem. | 415 |
| Amp. Salve, adulescens. Scep. Et tu multum salveto, adulescentula. | |
| Amp. Ad vos venio. Scep. Accipiam hospitio, si mox venies * | |
| item ut adfectam; nam nunc nihil est qui te manem * | |
| sed quid ais, meá lepida, hilara? Amp. Aha, nimium familiariter | |
| me attrectas. Scep. Pro di immortales, Veneris effigia haec quidem est. | 420 |
| ut in ocellis hilaritudo est, heia, corpus cuius modi, | |
| subvolturium—illud quidem, subaquilum volui dicere. | |
| vel papillae cuius modi, tum quae indoles in saviost. | |
| Amp. Non ego sum pollucta pago. potin ut me abstineas manum? | |
| Scep. Non licet saltem sic placide bellam belle tangere? | 425 |
| Amp. Otium ubi erit, tum tibi operam ludo et deliciae dabo; | |
| nunc quam ob rem huc sum missa, amabo, vel tu mi aias vel neges. | |
| Scep. Quid nunc vis? Amp. Sapienti ornatus quid velim indicium facit. | |
| Scep. Meus quoque hic sapienti ornatus quid velim indicium facit. | |
| Amp. Haec sacerdos Veneris hinc me petere aquam iussit a vobis. † | 430 |
| Scep. At ego basilicus sum: quem nisi oras, guttam non feres. | |
| nostro illum puteum periclo et ferramentis fodimus. | |
| nisi multis blanditiis a me gutta non ferri potest. | |
| Amp. Cur tu aquam gravare, amabo, quam hostis hosti commodat? | |
| Scep. Cur tu operam gravare mihi quam civis civi commodat? | 435 |
| Amp. Immo etiam tibi, mea voluptas, quae voles faciam omnia. | |
| Scep. Eugepae, salvos sum, haec iam me suam voluptatem vocat. | |
| dabitur tibi aqua, ne nequiquam mé ames. cedo mi urnam. Amp. Cape. | |
| propera, amabo, efferre. Scep. Manta, iam hic ero, voluptas mea.— | |
| Amp. Quid sacerdoti me dicam hic demoratam tam diu? | 440 |
| ut etiam nunc misera timeo, ubi oculis intueor mare. | |
| sed quid ego misera video procul in litore? | 442-450 |
| meum erum lenonem Siciliensemque hospitem, | 451 |
| quos periisse ambos misera censebam in mari. | |
| iam illud mali plus nobis vivit quam ratae. | |
| sed quid ego cesso fugere in fanum ac dicere haec | |
| Palaestrae, in aram ut confugiamus prius quam huc† | 455 |
| scelestus leno veniat nosque hic opprimat? | |
| confugiam huc, ita res suppetit subit * |