| II.iii | |
| Ampelisca Intellego: hanc quae proxuma est víllam Veneris fano | 331 |
| pulsare iussisti atque aquam rogare. Trach. Cuia ad auris | |
| vox mi advolavit? Amp. Obsecro, quis hic loquitur? quém ego video? | |
| Tr. Estne Ampelisca haec quae foras e fano egreditur? Am. Estne hic | |
| Trachalio, quem conspicor, calator Plesidippi? | 335 |
| Trach. East. Amp. Is est. Trachalio, salve. Trach. Salve, Ampelisca. | |
| quid agis tu? Amp. Aétatem haud malam male. Trach. Melius ominare. | |
| Amph. Verum omnes sapientes decet conferre et fabulari. | |
| sed Plesidippus tuos erus ubi, amabo, est? Trach. Heia vero, | |
| quasi non sit intus. Amp. Neque pol est neque huc quidem ullus venit. | 340 |
| Tr. Non venit? Amp. Vera praedicas. Tr. Non est meum, Ampelisca. | |
| sed quam mox coctum est prandium? Amp. Quod prandium, obsecro te? | |
| Trach. Nempe rém divinam facitis hic. Amp. Quid somnias, amabo? | |
| Trach. Certe huc Labrax ad prandium vocavit Plesidippum | |
| erúm meum erus vestér. Amp. Pol haud miranda facta dicis: | 345 |
| si deos decepit et homines, lenonum more fecit. | |
| Trach. Non rem divinam facitis hic vos neque erus? Amp. Hariolare. | |
| Trach. Quid tu agis hic igitur? Amp. Ex malis multis metuque summo | |
| capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc | |
| recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram. | 350 |
| Trach. An hic Palaestrast, obsecro, erí mei amica? Amp. Certo. | |
| Trach. Inest lepos in nuntio tuo mágnus, mea Ampelisca. | |
| sed istúc periclum perlubet quod fuerit vobis scire. | |
| Amp. Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis. | |
| Trach. Quid navis? quae istaec fabulast? Amp. Non audivisti, amabo, | 355 |
| quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluit | |
| in Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit? | |
| ea nunc perierunt omnia. Trach. Oh, Neptune lepide, salve, | |
| nec te aleator nullus est sapientior; profecto | |
| nimis lépide iecisti bolum: periurum perdidisti. | 360 |
| sed nunc ubi est leno Labrax? Amp. Periit potando, opinor. | |
| Neptunus magnis poculis hac nocte eum invitavit. | |
| Trach. Credo hercle anancaeo datum quod biberet. ut ego amo te, | |
| mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis. | |
| sed tu et Palaestra quomodo salvae estis? Amp. Scibis faxo. | 365 |
| <de> navi timidae ambae in scapham insiluimus, quia videmus | |
| ad saxa navem ferrier; properans exsolvi restim, | |
| dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrovorsum | |
| differt ab illis. itaque nos ventisque fluctibusque | |
| iactatae exemplis plurimis miserae perpetuam noctem; | 370 |
| vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas. | |
| Trach. Novi, Neptunus ita solet, quamvis fastidiosus | |
| aedilis est: si quae improbae sunt merces, iactat omnis. | |
| Amp. Vae capiti atque aetati tuae. Trach. Tuo, mea Ampelisca. | 374-375 |
| scivi lenonem facere hóc, quod fecit, saepe dixi; | 376 |
| capillum promittam optimumst occipiamque hariolari. | |
| Amp. Cavistis ergo tu atque erus ne abiret, cum scibatis. | |
| Trach. Quid faceret? Amp. Sí amabat, rogas, quid faceret? adservaret | |
| dies nóctesque, in custodia esset semper. verum ecastor | 380 |
| ut multi fecit ita probe curavit Plesidippus. | |
| Trach. Cur tu istuc dicis? Amp. Res palam est. Trach. Scin tu? etiam qui it lavatum | |
| in balineas, cum ibi sedulo sua vestimenta servat, | |
| tamen surripiuntur, quippe qui quem illorum observet falsust; | |
| fur facile qui observat videt: custos qui fur sit nescit. | 385 |
| sed duce me ad illam ubi est. Amp. I sane in Veneris fanum huc intro, | |
| sedentem flentemque opprimes. Trach. Vt iam istuc mihi molestumst. | |
| sed quid flet? Amp. Ego dicam tibi: hoc sése excruciat animi, | |
| quia leno ademit cistulam ei, quam habebat ubique habebat | |
| qui suos parentis noscere possét: eam veretur | 390 |
| ne perierit. Trach. Vbinam ea fuit cistellula? Amp. Ibidem in navi. | |
| conclusit ipse in vidulum, ne copia esset eius, | |
| qui suos parentes nosceret. Trach. O facinus impudicum, | |
| quam liberam esse oporteat servire postulare. | |
| Amp. Nunc eam cum navi scilicet abiisse pessum in altum. | 395 |
| et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem. | |
| T. Credo aliquem immersisse atque eum excepisse. A. Id misera maestast, | |
| sibi eorum evenisse inopiam. Trach. Iam istoc magis usus factost, | |
| ut eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi; | |
| nam multa praeter spem scio multis bona evenisse. | 400 |
| Amp. At ego étiam, qui speraverint spem decepisse multos. | |
| Trach. Ergo animus aequos optimum est aerumnae condimentum. | |
| ego eo intro, nisi quid vis.—Amp. Eas. ego quod mihi imperavit | |
| sacerdos, id faciam atque aquam hinc de proximo rogabo; | |
| nam extemplo, si verbis suis peterem, daturos dixit. | 405 |
| neque digniorem censeo vidisse anum me quemquam, | |
| cui deos atque homines censeam bene facere magis decere. | |
| ut lepide, ut liberaliter, ut honeste atque haud gravate | |
| timidas egentes uvidas eiectas exanimatas | |
| accepit ad sese, haud secus quam si ex se simus natae; | 410 |
| ut eapse <sic> succincta aquam calefactat, ut lavemus. | |
| nunc ne morae illi sim, petam hinc aquam, unde mi imperavit. | |
| heus ecquis in víllast? ecquis hoc recludit? ecquis prodit? |