II.ii
Trachalio Animum adversavi sedulo, ne erum usquam praeterirem; 306
nam cum modo exibat foras, ad portum se aibat ire,
me huc obviam iussit sibi venire ad Veneris fanum.
sed quos perconter commode eccos video astare. adibo.
salvete, fures maritimi, conchitae atque hamiotae, 310
famelica hominum natio. quid agitis? ut peritis?
Pisc. Vt piscatorem aequomst, fame sitique [speque] *
Trach. * * ecquem adulescentem
huc, dum hic astatis, strenua facie rubicundum fortem,
qui tres secum homines duceret chlamydatos cum machaeris, 315
vidistis <vos> venire * ? * 315a
Pisc. Nullum istac facie ut praedicas venisse huc scimus. Trach. Ecquem 316
recalvom ac silanum senem, statutum, ventriosum,
tortis superciliis, contracta fronte, fraudulentum,
deorum ódium atque hominum, málum, mali viti probrique plenum,
qui duceret mulierculas duas sécum satis venustas? 320
Pisc. Cum istius modi virtutibus operisque natus qui sit,
eum quídem ad carnificem est aequius quam ad Venerem commeare.
Trach. At si vidistis, dicite. Pisc. Huc profecto nullus venit.
vale.—Trach. Valete. credidi: factum est quod suspicabar,
data verba ero sunt, leno abit scelestus exulatum, 325
in navem ascendit, mulieres avexit: hariolus sum.
is huc erum etiam ad prandium vocavit, sceleris semen.
nunc quid mihi meliust, quam ilico hic opperiar erum dum veniat?
eadém, sacerdos Veneria haec sí quid amplius scit,
si videro, exquisivero: faciet me certiorem. 330