| II.i | |
| Piscatores Omníbus modis qui paúperes sunt hómines miseri vívont, | 290 |
| praesertim quibus nec quaestus est, nec didicere artem ullam: | |
| necessitate quidquid est domi id sat est habendum. | |
| nos iam de ornatu propemodum ut locupletes simus scitis: | |
| hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu. | |
| * * ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum: | 295 |
| pro exercitu gymnastico et palaestrico hoc habemus; | |
| echinos, lopadas, ostreas, balanos captamus, conchas, | |
| marinam urticam, musculos, plagusias striatas; | |
| post id piscatum hamatilem et saxatilem aggredimur. | |
| cibum captamus e mari: si eventus non evenit | 300 |
| neque quicquam captumst piscium, salsi lautique pure | |
| domum redimus clanculum, dormimus incenati. | |
| atque ut nunc valide fluctuat mare, nulla nobis spes est: | |
| nisi quid conclarum capsimus, incenati sumus profecto. | |
| nunc Venerem hanc veneremur bonam, ut nos lepide adiuerit hodie. | 305 |