| IV.i | |
| Daemones Bene factum et volup est, mé hodie his mulierculis | 892 |
| tetulisse auxilium. iam clientas repperi, | |
| atque ambas forma scitula atque aetatula. | |
| sed uxór scelesta me omnibus servat modis, | 895 |
| ne quid significem quippiam mulierculis. | |
| sed Gripus servos noster quid rerum gerat | |
| miror, de nocte qui abiit piscatum ad mare. | |
| pol magis sapisset, si dormivisset domi, | |
| nam nunc et operam ludos facit et retia, | 900 |
| ut tempestas est nunc atque ut noctu fuit. | |
| in digitis hodie percoquam quod ceperit, | |
| ita fluctuare video vehementer mare. | |
| sed ad prándium uxor me vocat. redeo domum. | |
| iam meas opplebit aures † sua vaniloquentia.— | 905 |