IV.ii
Gripvs Neptúno has agó gratiás meo patróno, 906
qui sálsis locís incolít pisculéntis,
quom me éx suis locís pulchre ornátum expedívit
†templís reducém, plurimá praeda onústum,
salúte horiaé, quae in marí fluctuóso 910
piscátu novó me uberí compotívit;
miróque modo atque incrédibili hic piscátus mihi lepide évenit,
neque píscium ullam unciam hodié pondo cepí, nisi hoc quod fero hic ín rete.
nam ut dé nocte múlta impigréque exurréxi, 914-915
lucrúm praeposívi sopóri et quiéti: 916
tempéstate saéva experíri expetívi,
paupértatem erí qui et meám servitútem
tolerárem, opera haud fui párcus mea.
nímis homo nihilist quis piger est nímisque id genus odi égo male. 920
vigiláre decet hominém qui volt sua témperi conficere ófficia.
non énim illum expectare óportet, dum erus se ád suom suscitet ófficium.
nám qui dormiúnt libenter, síne lucro et cum málo quiescunt.
nám ego nunc mihi, qui ímpiger fui,
répperi ut piger, sí velim, siem: 925
hóc ego in mari [quidquid inést] répperi. 925a
quidquíd inest, grave quidem inést; aurum hic ego inésse reor; 926
nec míhi consciust ullús homo. 926a
nunc haéc tibi occasio, Grípe optigit, ut líber s<it 927
nemo> éx populo praetér te. 927a
nunc síc faciam, sic cónsilium est: ad erúm veniam docte atque astute. 928
pauxíllatim pollícitabor pro cápite argentum, ut sím liber.
iam ubi líber ero, igitúr demum instrúam agrum atque aedis, máncipia, 930
navíbus magnis mercáturam faciam, ápud reges rex pérhibebor.
post ánimi causa míhi navem faciam átque imitabor Strátonicum,
oppída circumvectábor.
ubi nóbilitas mea erít clara, 933a
oppídum magnum commúnibo, ei ego úrbi Gripo indám nomen, 934
moniméntum meae famae ét factis, ibi quí regnum magnum ínstituam. 935
magnas res hic agito in mentem instruere. nunc hunc vidulum condam.
sed hic réx cum aceto pránsurust et sále, sine bono pulménto.