| IV.iii | |
| Trachalio Heus, máne. Grip. Quid maneam? Trach. Dum hánc tibi, quam tráhis, rudentem cómplico. | 938 |
| Grip. Mitté modo. Trach. At pol ego te ádiuvo nam bónis quod bene fit haúd perit. | |
| Grip. Turbída tempestas héri fuit, | 940 |
| nil hábeo, adulescens, píscium, ne tú mihi esse póstules; | |
| non vídes referre me úvidum reté, sine squamosó pecu? | |
| Trach. Non édepol piscis éxpeto quam tuí sermonis sum índigens. | |
| Grip. Enícas iam me odio, quísquis es. Trach. Non sínam ego abire hinc té. mane. | |
| Gr. Cave sís malo. quid tú, malum, nám me retrahis? Tr. Aúdi. | 945 |
| G. Non aúdio. T. At pol qui aúdies póst. G. Quin loquere quíd vis. | |
| Tr. Eho máne dum, est óperae pretium quod tíbi ego narraré volo. | |
| Gr. Elóquere quid id est? Tr. Víde num quispíam consequitur própe nos. | |
| Grip. Écquid est quód mea réferat? Trach. Scílicet. | |
| séd boni cónsili écquid in té mihi est? | 950 |
| Grip. Quíd negoti ést, modo díce. Trach. Dicám, tace, | |
| sí fidem modo dás mihi te nón fore infídum. | |
| Grip. Dó fidem tibi, fídus ero, quísquis es. Trach. Aúdi. | |
| furtum égo vidi qui fáciebat; | |
| norám dominum, id cui fíebat, | 955 |
| post ád furem egomet dévenio | |
| feroque eí condicionem hóc pacto: | |
| 'ego istúc furtum scio cuí factum est; | |
| nunc míhi si vis dare dímidium, | |
| indícium domino nón faciam.' | |
| is míhi nihil etiam réspondit. | 960 |
| quid inde aéquom est dari mihi? dímidium | |
| volo ut dícas. Grip. Immo hercle étiam amplius, | |
| nam nísi dat, domino dícundum | |
| censeó. Trach. Tuo consilió faciam. | |
| nunc ádvorte animum; námque hoc omne | |
| attinét ad te. Grip. Quid fáctumst? | 962a |
| Tr. Vídulum istum cúiust novi ego hóminem iam pridem. Gr. Quid est? | 963 |
| Trach. Et quo pacto periit. Grip. At ego quo pacto inventust scio | |
| et qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio. | 965 |
| nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea: | |
| ego illum novi cuius nunc est, tu illum cuius antehac fuit. | |
| hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis. | |
| Trach. Non ferat si dominus veniat? Grip. Dominus huic, ne frustra sis, | |
| nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in venatu meo. | 970 |
| Trach. Itane vero? Grip. Ecquem esse dices in mari piscem meum? | |
| quos cum capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis, | |
| nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat. | |
| in foro palam omnes vendo pro meis venalibus. | |
| mare quidem commune certost omnibus. Trach. Adsentio: | 975 |
| qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum? | |
| in mari inventust communi. Grip. Esne impudenter impudens? | |
| nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint. | |
| quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient, | |
| nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi, | 980 |
| dicant, in mari communi captos. Trach. Quid ais, impudens? | |
| ausu's etiam comparare vidulum cum piscibus? | |
| eadem tandem res videtur? Grip. In manu non est mea: | |
| ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho. | |
| meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst. | 985 |
| Tr. Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti. Gr. Philosophe. | |
| Trach. Sed tu enumquam piscatorem vidisti, venefice, | |
| vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum? | |
| non enim tu híc quidem occupabis omnis quaestus quos voles: | |
| et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas. | 990 |
| vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus, | |
| vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras. | |
| Gr. Quid, tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem? Tr. Scelus, | |
| nullus est. Grip. Immo est profecto; ego, qui sum piscator, scio; | |
| verum raro capitur, nullus minus saepe ad terram venit. | 995 |
| Trach. Nil agis, dare verba speras mihi te posse, furcifer. | |
| Gr. Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli; | |
| sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri. Trach. Scio. | |
| tu hercle, opino, in vidulum te bis convertes, nisi caves: | |
| fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo. | 1000 |
| Grip. Quod scelus hodie hoc inveni. Trach. Verba facimus, it dies. | |
| vide sis, cuius arbitratu nos vis facere. Grip. Viduli | |
| arbitratu. * ita enim vero. Trach. Stultus es. Grip. Salve, Thales. | |
| Trach. Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum, | |
| quoius haec res arbitratu fiat. Grip. Quaeso, sanus es? | 1005 |
| Trach. Elleborosus sum. Grip. At ego cerritus, hunc non amittam tamen. | |
| Trach. Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo; | |
| iam ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet, | |
| ni hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist. | |
| Grip. Tange: adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum. | 1010 |
| vis pugnare? Trach. Quid opust? quin tu potius praedam divide. | |
| Grip. Hinc tu nisi malum frunisci nil potes, ne postules. | |
| abeo ego hinc. Tr. At ego hinc offlectam navem, ne quo abeas. mane. | |
| Grip. Si tu proreta isti navi es, ego gubernator ero. | |
| mitte rudentem, sceleste. Trach. Mittam: omitte vidulum. | 1015 |
| Grip. Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior. | |
| Trach. Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur | |
| aut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur. | |
| Grip. Quemne ego excepi in mari—Trach. At ego ínspectavi e litore. | |
| Grip. Mea opera, labore et rete et horia? Trach. Numqui minus, | 1020 |
| si veniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectavi procul | |
| te hunc habere, fur sum quam tu? Grip. Nihilo. Trach. Mane, mastigia: | |
| quo argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam. | |
| Grip. Nescio, neque ego istas vestras leges urbanas scio, | |
| nisi quia hunc meum esse dico. Trach. Ét ego item esse aio meum. | 1025 |
| Grip. Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies. | |
| Trach. Quo pacto? Grip. Sine me hinc abire, tú abi tacitus tuam viam; | |
| nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo; | |
| tu taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est. | |
| Trach. Ecquid condicionis audes ferre? Grip. Iam dudum fero: | 1030 |
| ut abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies. | |
| Tr. Mane, dum refero condicionem. Gr. Te, opsecro hercle, aufer modo. | |
| Trach. Ecquem in his locis novisti? Grip. Oportet vicinos meos. | |
| Tr. Vbi tu hic habitas? Gr. Porro illic longe usque in campis ultimis. | |
| Trach. Vin qui in hac villa habitat, eius arbitratu fieri? | 1035 |
| Grip. Paulisper remitte restem, dum concedo et consulo. | |
| Trach. Fiat. Grip. Euge, salva res est, praeda haec perpetua est mea; | |
| ad meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas: | |
| numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum. | |
| ne iste haud scit quam condicionem tetulerit. íbo ad arbitrum. | 1040 |
| Tr. Quid igitur? Gr. Quamquam istuc esse ius meum certo scio, | |
| fiat istuc potius, quam nunc pugnem tecum. Trach. Nunc places. | |
| Grip. Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem, | |
| etsist ignotus, notus: si non, notus ignotissimust. |