| IV.v | |
| Daemones Pro di immortales, quis me est fortunatior, | 1191 |
| qui ex improviso filiam inveni meam? | |
| satin si cui homini dei esse bene factum volunt, | |
| aliquo illud pacto optingit optatum piis? | |
| ego hodie neque speravi neque <illud> credidi: | 1195 |
| is improviso filiam inveni tamen; | |
| et eam de genere summo adulescenti dabo | |
| ingenuo, Atheniensi et cognato meo. | |
| ego eum adeo arcessi huc ad me quam primum volo, | |
| iussique exire huc servom éius, ut ad forum | 1200 |
| iret; nondum egressum esse eum, id miror tamen. | |
| accedam, opinor, ad fores. quid conspicor? | |
| uxor complexa collo retinet filiam. | |
| nimis paéne inepta atque odiosa eius amatiost. |