| IV.vi | |
| Aliquando osculando meliust, uxor, pausam fieri; | 1205 |
| atque adorna, ut rem divinam faciam, cum intro advenero, | |
| Laribus familiaribus, cum auxerunt nostram familiam. | |
| sunt domi agni et porci sacres. sed quid istúm remoramini, | |
| mulieres, Trachalionem? atque optime eccum exit foras. | |
| Trachalio Vbi ubi erit, iam investigabo et mecum ad te adducam simul | 1210 |
| Plesidippum. Daem. Eloquere ut haec res optigit de filia; | |
| eum roga, ut relinquat alias res et huc veniat. Trach. Licet. | |
| Daem. Dicito daturum meam illi filiam uxorem. Trach. Licet. | |
| Daem. Et patrem eius me novisse et mi esse cognatum. Trach. Licet. | |
| D. Sed propera. T. Licet. D. Iam hic fac sit, cena ut curetur. T. Licet. | 1215 |
| Daem. Omnian licet? Trach. Licet. sed scin quid est quod te volo? | |
| quod promisisti ut memineris, hodie ut liber sim. Daem. Licet. | |
| Trach. Fac ut exores Plesidippum, ut me <manu> emittat. Daem. Licet. | |
| Trach. Et tua filiá facito oret: facile exorabit. Daem. Licet. | |
| Trach. Atque ut mi Ampelisca nubat, ubi ego sim liber. Daem. Licet. | 1220 |
| Trach. Atque ut gratum mi beneficium factis experiar. Daem. Licet. | |
| Trach. Omnian licet? Daem. Licet: tibi rursum refero gratiam. | |
| sed propera ire in urbem actutum et recipe te huc rursum. T. Licet. | |
| iam hic ero. tu interibi adorna ceterum quod opust.—Daem. Licet. | |
| Hercules istum infelicet cum sua licentia; | 1225 |
| ita meas replevit auris, quidquid memorabam, licet. |