| IV.vii | |
| Gripvs Quam mox licet te compellare, Daemones? | 1227 |
| Daem. Quid est negoti, Gripe? Grip. De illo vidulo: | |
| si sapias, sapias; habeas quod di dant boni. | |
| Daem. Aequom videtur tibi, ut ego, alienum quod est, | 1230 |
| meum esse dicam? Grip. Quodne ego inveni in mari? | |
| Daem. Tanto illi melius optigit qui perdidit; | |
| tuom esse nihilo magis oportet vidulum. | |
| Grip. Isto tu pauper es, quom nimis sancte pius. | |
| Daem. O Gripe, Gripe, in aetate hominum plurimae | 1235 |
| fiunt trasennae, ubi decipiuntur dolis. | |
| atque edepol in eas plerumque esca imponitur: | |
| quam si quis avidus poscit escam avariter, | |
| decipitur in trasenna avaritia sua. | |
| ille quí consulte, docte atque astute cavet, | 1240 |
| diutine uti bene licet partum bene. | |
| mihi istaéc videtur praeda praedatum irier, | |
| ut cum maiore dote abeat quam advenerit. | |
| egone ut quod ad me allatum esse alienum sciam, | |
| celem? minime istuc faciet noster Daemones. | 1245 |
| semper cavere hoc sapientis aequissimumst, | |
| ne conscii sint ipsi malefici suis. | |
| ego mihi cum † lusi nil moror ullum lucrum. | |
| Grip. Spectavi ego pridem comicos ad istúnc modum | |
| sapienter dicta dicere atque eis plaudier, | 1250 |
| cum illos sapientis mores monstrabant poplo: | |
| sed cum inde suam quisque ibant divorsi domum, | |
| nullus erat illo pacto ut illi iusserant. | |
| Daem. Abi intro, ne molestu's, linguae tempera. | |
| ego tibi daturus nil sum, ne tu frustra sis. | 1255 |
| Grip. At ego deos quaeso, ut quidquid ín illo vidulost, | |
| si aurum si argentum est, omne id ut fiat cinis.— | |
| Daem. Illuc est quod nos nequam servis utimur. | |
| nam illic cum † servo si quo congressus foret, | |
| et ipsum sese et illum furti adstringeret; | 1260 |
| dum praedam habere se censeret, interim | |
| praeda ipsus esset, praeda praedam duceret. | |
| nunc hinc intro ibo et sacrificabo, postibi | |
| iubebo nobis cenam continuo coqui.— |