| IV.viii | |
| Plesidippvs Íterum mihi istaec omnia itera, mi anime, mi Trachalio, | 1265 |
| mi liberte, mi patrone potius, immo mi pater. | |
| repperit patrem Palaestra suom atque matrem? Trachalio Repperit. | |
| Ples. Et popularis est? Trach. Opino. Ples. Et mihi nuptura est? Trach. Suspicor. | |
| Ples. Censen hodie despondebit eam mihi, quaéso? Trach. Censeo. | |
| Ples. Quid? patri etiam gratulabor cum illam invenit? Trach. Censeo. | 1270 |
| P. Quid matri eius? T. Censeo. P. Quid ergo censes? T. Quod rogas, | |
| censeo. Ples. Dic ergo quanti censes? Trach. Egone? censeo. | |
| Ples. Adsum equidem, ne censionem semper facias. Trach. Censeo. | |
| P. Quid si curram? T. Censeo. P. An sic potius placide? T. Censeo. | |
| P. Etiamne eam ádveniens salutem? T. Censeo. P. Etiam patrem? | 1275 |
| T. Censeo. P. Post eius matrem? T. Censeo. P. Quid postea? | |
| etiamne adveniens complectar eius patrem? Trach. Non censeo. | |
| P. Quid matrem? T. Non censeo. P. Quid eampse illam? T. Non censeo. | |
| Ples. Perii, dilectum dimisit. nunc non censet, cum volo. | |
| T. Sanus non es. sequere.—P. Duc me, mi patrone, quo libet. — | 1280 |