| V.i | |
| Labrax Quis me ést mortalis miserior qui vivat alter hodie, | 1281 |
| quem ad recuperatores modo damnavit Plesidippus? | |
| abiudicata a me modo est Palaestra. perditus sum. | |
| nam lenones ex Gaudio credo esse procreatos, | |
| ita omnés mortales, si quid est mali lenoni, gaudent. | 1285 |
| nunc alteram illam quae mea est visam huc in Veneris fanum, | |
| saltem ut eam abducam, de bonis quod restat reliquiarum. |