| V.iv | |
| Sangarinvs Ágite ite foras: férte pompam. cádo te praefició, Stiche. | 683 |
| omnibus módis temptare certumst nostrum hodie convivium. | |
| ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco. | 685 |
| quisquis praetéreat, comissatum volo vocari. Stichvs Convenit, | |
| dum quidem hercle quisque veniat, <veniat> cum vino suo. | |
| nam hinc quidem hodie polluctura praeter nos dabitur nemini. † | |
| nosmet inter nos ministrémus monotropi. Sang. Hoc conviviumst | |
| pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis, | 690 |
| oleae † interiplio, lupillo, comminuto crustulo. | |
| Stich. Sat est: servo homini módeste melius facere sumptum quam ampliter. | |
| suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis | |
| batiocis bibunt, át nos nostro Samiolo poterio: | |
| tamen bibimús nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia. | 695 |
| Sang. Age dice uter utrubi áccumbamus. Stich. Abi tu sane superior. | |
| atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc técum divido: | |
| vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam. | |
| Sang. Quid istuc est provinciai? Stich. Vtrum Fontine an Libero | |
| imperium te inhibere mavis? Sang. Nimio liquido Libero. | 700 |
| sed amica mea et tua dum cenat dumque se exórnat, nos volo | |
| tamen ludere inter nós. strategum te facio huic convivio. | |
| Stich. Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio | |
| cynice hic accipimur quam in lectis. Sang. Immo enim nímio hic dulcius. | |
| sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus? | 705 |
| vide, quot cyathos bibimus. Stich. Tot quot digiti tibi sunt in manu. | |
| cantio Graecast: ἢ πέντ’ ἢ τρία πῖν’ ἢ μὴ τέτταρα. | |
| Sang. Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si sapis. | |
| bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium. | |
| [Stich. Bibe si bibis. Sang. Non mora erit apud me. Stich. Edepol convivi sat est, | 710 |
| modo nostra huc amica accedat: id abest, aliud nil abest.] | |
| Stich. Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum. vinum tu habes. | |
| Sa. Nimis vellem aliquid pulpamenti. St. Si horum, quae adsunt, paenitet, | |
| nihil est. tene aquam. Sang. Melius dicis; nil moror cuppedia. | |
| bibe, tibicen. age si quid agis, bíbendum hercle hoc est, ne nega. | 715 |
| quid hic fastidis quod faciundum vides esse tibi? quin bibis? | |
| [age si quid agis] accipe inquam. non hoc <tuo fit sumptu>: inpendet publicum. | |
| haud tuom istúc est te vereri. éripe ex ore tibias. | |
| Stich. Vbi illic biberit, vel servato meum modum vel tu dabo. † | |
| nolo ego nos † prosumo bibere. nulli rei erimus postea; | 720 |
| namque edepol quam vis desubito vel cadus verti potest. | |
| Sang. Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen. | |
| age, tibicen, quando bíbisti, refer ad labeas tibias, | |
| suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia, | |
| agedum. Stiche, uter démutassit, poculo multabitur. | 725 |
| Stich. Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom postulat. | |
| Sang. Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico. | |
| St. Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium: | |
| haec facetiast, amare inter se rivalis duos, | |
| uno cantharo potare, únum scortum ducere. | 730 |
| hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus, | |
| unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen; | |
| tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri ínvidet. | |
| Sang. Ohe, iam satis, nolo obtaedescat; alium ludum nunc volo. | |
| Stich. Vin amicam huc evocemus? ea saltabit. Sang. Censeo. | 735 |
| Stich. Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos | |
| foras egredere, satis mihi pulchra és. Sang. At enim pulcherrima. | |
| Stich. Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo. | |
| Sang. Peregre advenientes te expetimus, Stephaniscidium, mel meum, | 739-740 |
| sí amabilitas tibi nostrá placet, si tibi ambo áccepti sumus. | 741 |