| I.iii | |
| Gelasimvs Famem ego fuisse suspicor matrem mihi, | 155 |
| nam postquam natus sum, satur numquam fui. | |
| neque quisquam melius referet matri gratiam | |
| [quam egó meae matri refero ínvitissimus.] | 157a |
| neque rettulit, quam ego refero meae matri Fami. | 158 |
| nam illa me in alvo menses gestavit decem, | |
| at ego illam in alvo gesto plus annos decem. | 160 |
| atque illa puerum me gestavit parvolum, | |
| quo minus laboris cepisse illam existumo: | |
| ego non pauxillulam in utero gesto famem, | |
| verum hercle multo maximam et gravissimam; | |
| uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, † | 165 |
| sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio. | |
| <atque> auditavi saepe hoc volgo dicier, | |
| solere elephantum gravidam perpetuos decem | |
| esse annos; eius ex sémine haec certost fames, | |
| nam iam complures annos utero haeret meo. | 170 |
| nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam, | |
| venalis ego sum cum ornamentis omnibus; | |
| inanimentis explementum quaerito. | |
| Gelasimo nomen mi indidit parvo pater, | |
| quia inde iam a pausillo puero ridiculus fui. † | 175 |
| propter pauperiem hoc adeo nomen repperi, | |
| eo quía paupertas fecit ridiculus forem; | |
| nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit. | |
| per annónam caram dixit me natum pater: | |
| propterea, credo, nunc essurio ácrius. | 180 |
| sed generi nostro haec redditast benignitas: | |
| nulli negare soleo, siquis me essúm vocat. | |
| oratio una interiit hominum pessume, | |
| atque optuma hercle meo animo et scitissuma, | |
| qua ante utebantur: 'véni illo ad cenam, sic face, | 185 |
| promitte vero, ne gravare. est commodum? | |
| volo inquam fieri, non amittam quin eas.' | |
| nunc reppererunt iam ei verbo vicarium | |
| (nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum): | |
| 'vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris.' | 190 |
| ei hércle ego verbo lumbos diffractos velim, | |
| ni vere perierit, si cenassit domi. | |
| haec verba subigunt mé uti mores barbaros | |
| discam atque ut faciam praeconis compendium | |
| itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem. | 195 |
| Crocotivm Hic illést parasitus, quem arcessitum missa sum. | |
| quae loquitur auscultabo prius quam conloquar. | |
| Gel. Sed curiosi sunt hic complures mali, | |
| alienas res qui curant studio maximo, | |
| quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua: | 200 |
| ei quando quem auctionem facturum sciunt, | |
| adeunt, perquirunt quid sit causae ilico: | |
| alienum aes cogat an pararit praedium, | |
| uxorin sit reddenda dos divortio. | |
| eos ómnis tametsi hercle haud indignos iudico | 205 |
| qui multum miseri sint, laborent, nil moror: | |
| dicam auctionis causam, ut damno gaudeant; | |
| nam curiosus nemo est quin sit malevolus. | |
| [ipse egomet quam ob rem aúctionem praedicem] | 208a |
| damna evenerunt maxuma misero mihi, | 209 |
| ita me mancupia miserum adfecerunt male, | 210 |
| potationes plurumae demortuae, | |
| quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae, | |
| quot potiones mulsi, quae autem prandia, | |
| quae inter continuom perdidi triennium. | |
| prae maerore adeo miser atque aegritudine | 215 |
| consenui; paene sum famé emortuos. | |
| Croc. Ridiculus aeque nullus est quando esurit. | |
| Gel. Nunc auctionem facere decretumst mihi: | |
| foras necessumst quidquid habeo vendere. | |
| adeste sultis, praeda erit praesentium. | 220 |
| logos ridiculos vendo. áge licemini. | |
| qui cena poscit? ecqui poscit prandio? | |
| hercle aestumavi prandio, cena tibi. | |
| ehem, adnuistin? nemo meliores dabit. | |
| [nulli meliores esse parasito sinam.] | 225 |
| vel unctiones Graecas sudatorias | |
| vendo vel alias malacas, crapularias; | |
| cavillátiones, adsentatiunculas | |
| ac perieratiunculas parasiticas; | |
| robiginosam strigilem, ampullam rubidam, | 230 |
| parasitum inanem quo recondas reliquias. | |
| haec veniisse iám opus est quantum potest, | |
| ut decumam partem Hérculi polluceam. | |
| Croc. Ecastor auctionem haúd magni preti. | 234-235 |
| adhaesit homini ad infimum ventrem fames. | 236 |
| adibo ad hominem. Gel. Quis haec est quae advorsum it mihi? | |
| Epignómi ancilla haéc quidem est Crocotium. | |
| Croc. Gelasime, salve. Gel. Non id est nomen mihi. | |
| Croc. Certo mecastor id fuit nomen tibi. | 240 |
| Gel. Fuit disertim, verum id usu perdidi: | |
| nunc Miccotrogus nomine e vero vocor. | |
| C. † Eu ecastor, risi te hodie multum. G. Quando aut quo in loco? | |
| Croc. Hic quom auctionem praedicabas, Gel. Pessuma, | 244-245 |
| eho an audivisti? Croc. Te quidem dignissumam. | 246 |
| G. Quo nunc is? C. Ad te. G. Quid venis? C. Panegyris | |
| rogare iussit ted ut opere maximo, | |
| mecum simitu ut ires ad sese domum. | |
| Gel. Ego illo mehercle vero eo quantum potest. | 250 |
| iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat? | |
| Croc. Illa quidem nullum sacrificavit. Gel. Quo modo? | |
| quid igitur me volt? Croc. Tritici modios decem | |
| rogare, opinor [te volt]. Gel. Mene, ut ab sese petam? | |
| Croc. Immo ut a vobis mutuom nobis dares. | 255 |
| Gel. Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom, | |
| neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium; | |
| linguam quoque etiam vendidi datariam. Croc. Au, | |
| nullan tibi lingua est? Gel. Quae quidem dicat 'dabo'; | 259-260 |
| ventri reliqui eccam aliam quae dicat 'cedo'. | 261 |
| Croc. Malum quidem sí vis—Gel. Haec eadem dicit tibi. | |
| Croc. Quid nunc? ituru's an non? Gel. Abi sane domum, | |
| iam illo venturum dicito. propera atque abi.— | 264-265 |
| demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit, | 266 |
| quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem, | |
| postquam vir abiit eius. miror quid siet, | |
| nisi ut periclum fiat: visam quid velit. | |
| sed eccum Pinacium eius puerum. hoc vide, | 270 |
| satin ut facete, <aeque> atque ex pictura, astitit? | |
| ne iste edepol vinum poculo pauxillulo | |
| saepe exanclavit submerum scitissume. |