| II.i | |
| Pinacivm Mercúrius, Iovis qui núntius perhibétur, numquam aequé patri | 274 |
| suo núntium lepidum áttulit quam égo nunc meae erae núntiabo: | 275 |
| ítaque onustum péctus porto laétitia lubéntiaque | |
| néque lubet nisi gloriose quicquam proloqui profecto. | |
| amoénitates omnium venerum et venustatum adfero | |
| ripísque superat mi atque abundat pectus laetitia meum. | |
| própera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis | 280 |
| (nunc tíbi potestas adipiscendist gloriam laudem decus) | |
| eraéque egenti subveni, [benefacta maiorum tuom] | |
| quae mísera in exspectatione est Epignomi adventum viri. | |
| proinde út decet, amat vírum suom, cupide expetit. nunc, Pinacium, | |
| age út placet, curre ut lubet, cave quémquam flocci feceris, | 285 |
| cubitis depulsa de via, tranquillam concinna viam; | |
| si rex obstabit obviam, regem ipsum prius pervortito. | |
| Gel. Quídnam dicam Pínacium | |
| lascívibundum tam lubentem currere? | 288a |
| harúndinem fert sportulamque et hamulum piscarium. | 289 |
| Pin. Sed tandem, opinor, aequiust eram mihi esse supplicem | 290 |
| atque óratores mittere ad me donaque ex auro et quadrigas, | |
| quí vehar, nam pedibus ire non queo. ergo iam revortar. | |
| ad me adiri et supplicari égomet mi aequom censeo. | |
| an véro nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio? | |
| tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero, | 295 |
| vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab deis audeat. | |
| nunc ultro id deportem? hau placet, neque id viri officium arbitror. | |
| sic hoc videtur mihi magis meo cónvenire huic nuntio: | |
| adversum veniat, opsecret, se ut nuntio hoc impertiam; | |
| secundas fortunas decent superbiae. | 300 |
| sed tandem cum recogito, qui potuit scire haec scire me? | |
| nón enim póssum quin revortar, quin loquar, quin edissertem | |
| erámque ex maerore eximam, bene facta maiorum meum | |
| exaugeam atque illam augeam insperato opportuno bono: | |
| contundam facta Talthubi contemnamque omnis nuntios; | 305 |
| símulque [ad] cursuram meditabor [me] ad ludos Olympios. | |
| sed spátium hoc occidit: brevest curriculo; quam me paenitet. | |
| quid hoc? occlusam ianuam video. ibo et pultabo fores. | |
| aperíte atque adproperáte, fores facite út pateant, removéte moram; | |
| nimis haéc res sine curá geritur. vide quám dudum hic asto ét pulto. | 310 |
| somnóne operam datis? éxperiar, fores án cubiti ac pedes plús valeant. | |
| nimis véllem hae fores erum fúgissent, ea caúsa ut haberent ma<lum mag>num; | |
| deféssus sum pultándo. | |
| hoc póstremumst. vae vobis. | |
| Gel. Ibo átque hunc compellábo. | 315 |
| salvós sis. Pin. Et tu sálve. | |
| Gel. Iam tú piscator fáctu's? | |
| Pin. Quam prídem non edísti? | |
| G. Vnde ís? quid fers? quid féstinas? P. Tua quód nil refert, né cures. | 319-320 |
| G. Quid istíc inest? P. Quas tu edés colubras. G. Quid tam íracundu's? Pin. Si ín te | 321 |
| pudor ádsit, non me appélles. | |
| Gel. Possúm scire ex te vérum? | |
| Pin. Potes: hódie non cenábis. | 324-325 |