| II.ii | |
| Panegyris Quisnam, ópsecro, has frangit fóres? ubi est? | 326 |
| tun haéc facis? tun mihi huc hóstis venis? | 326a |
| Gel. Salvé, tuo arcessitú venio huc. Pan. Ean grátia fores effríngis? | 327 |
| Gel. Tuos ínclama, tui délinquont: ego quíd me velles vísebam; | |
| nam mé quidem harum míserebat. Pin. Ergo aúxilium properé latumst. | |
| Pa. Quisnam híc loquitur tam própe nos? Pi. Pinacium. Pa. Úbi is est? | 330 |
| Pin. Réspice ad me et relínque egentem párasitum, Panégyris. | |
| Pan. Pinacium. Pin. Istuc indiderunt nomen maiores mihi. | |
| Pan. Quid agis? Pin. Quid agam rogitas? Pan. Quidni rogitem? Pin. Quid mecum est tibi? | |
| Pan. Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium. | |
| Pi. Iube me omittere igitur hos, qui retinent. Pa. Qui retinent? PI. Rogas? | 335 |
| omnia membra lassitudo mihi tenet. Pan. Linguam quidem | |
| sat scio tibi non tenere. Pin. Ita celeri curriculo fui | |
| propere a portu, tui honoris causa. Pan. Ecquid adportas boni? | |
| Pin. Nimio † inparti multo tanto plus quam speras. Pan. Salva sum. | |
| Pin. At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit. | 340 |
| Gel. Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames. | |
| Pan. Ecquem convenisti? Pin. Multos. Pan. At virum? Pin. Equidem plurimos: | |
| verum ex multis nequiorem nullum quám hic est. Gel. Quo modo? | |
| iam dudum ego ístum patior dicere iniuste mihi. | |
| praeterhac si me inritassis—Pin. Edepol essuries male. | 345 |
| Gel. Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer. | |
| Pin. Munditias volo fieri. ecferte huc scopas simulque harundinem, | |
| ut operam omnem araneorum perdam et texturam improbem | |
| deiciamque eorum ómnis telas. Gel. Miseri algebunt postea. | |
| Pin. Quid? illos itidemne esse censes quasi te, cum veste unica? | 350 |
| cape illas scopas. Gel. Cápiam. Pin. Hoc egomet, tu hoc converre. Gel. Ego fecero. | |
| Pin. Ecquis huc effert nassiternam cúm aqua? Gel. Sine suffragio | |
| populi tamen aedilitatem hic quidém gerít. Pin. Age tu ocius | |
| † pinge, humum consperge ante aedis. G. Faciam. P. Factum oportuit. | |
| ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete. | 355 |
| Gel. Edepol rem negotiosam. Pan. Quid sit, nil etiam scio, | |
| nisi forte hospites venturi sunt. Pin. <Vos> lectos sternite. | |
| Gel. Principium placet de lectis. Pin. Alii ligna caedite, | |
| alii piscis depurgate, quos piscatu rettuli, | |
| pernam et glandium deicite. Gel. Hic hercle homo nimium sapit. | 360 |
| Pan. Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris. | |
| Pin. Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis. | |
| Pan. Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, id expedi. | |
| Pin. Dicam. postquam me misisti ad portum, cum luci simul, | |
| commodum radiosus sese sol superabat ex mari. | 365 |
| dum percontor portitores, ecquae navis venerit | |
| ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim | |
| cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo. | |
| in portum vento secundo, velo passo pervenit. | |
| alius alium percontamur: quoiast navis? quid vehit? | 370 |
| interibi Epignomúm conspicio tuom virum et servom Stichum. | |
| Pan. Hem quid? Epignomum elocutu's? Pin. Tuom virum. Gel. Et vitam meam. | |
| Pin. Venit inquam. Pan. Tutin ipsus ipsum vidisti? Pin. Lubens. | |
| argentí aurique advexit nimium. Gel. Nimis factum bene. | |
| hercle vero capiam scopas atque hoc convorram lubens. | 375 |
| Pin. Lanam purpuramque multam. Gel. Em qui ventrem vestiam. | |
| Pin. Lectos eburatos, auratos. Gel. Accubabo regie. | |
| Pin. Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetia | |
| advexit, nimium bonae rei. Gel. Hercle rem gestam bene. | |
| Pin. Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas, | 380 |
| sambucas advexit secum forma eximia. Gel. Eugepae, | |
| quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus. | |
| Pin. Poste unguenta multigenerum multa. Gel. Non vendo logos. | |
| iam non facio aúctionem, mi optigit hereditas: | |
| malivoli, perquisitores auctionum, perierint. | 385 |
| Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor. | |
| [spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.] | |
| Pin. Poste autem advexit parasitos secum. Gel. Ei, perii miser. | |
| Pin. Ridiculissumos. Gel. Revorram hercle hoc quod converri modo. | |
| Pan. Vidistin virum sororis Pamphilum? Pin. Non. Pan. Non adest? | 390 |
| Pin. Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus | |
| praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem. | |
| Gel. Venales logi sunt illi, quos negabam vendere. | |
| ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant. | |
| Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene. | 395 |
| Pan. I intro, Pinacium, iube fámulos rem divinam mi apparent. | |
| bene vale. Gel. Vin administrem? Pan. Sat servorum habeo domi.— | |
| Gel. Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile, | |
| si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit. | |
| ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus; | 400 |
| nam ni illos homines expello, ego occidi planissume.— |