| IV.ii | |
| Gelasimvs Sed ita ut occepi narrare vobis: quom hic non adfui, | 579 |
| cúm amicis deliberavi iam et cum cognatis meis. | 580 |
| ita mi auctores fuere, ut egomet me hodie iugularem fame. | |
| sed videone ego Pamphilippum cum fratre Epignomo? atque is est. | |
| adgrediar hominem. <o> sperate Pamphilippe, o spes mea, | |
| o mea vita, o mea voluptas, salve. salvom gaudeo | |
| peregre te in patriam rediisse. Pamph. Salvo salve, Gelasime. | 585 |
| G. Valuistin bene? P. Sustentatumst sedulo. G. Edepol gaudeo. | |
| edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim. | |
| Epig. Quid eo tibi opust? Gel. Hunc hercle ad cenam ut vocem, te non vocem. | |
| Epig. Advorsum te fabulare. Gel. Illud quidem, ambos ut vocem; | |
| et equidem simitu hau maligne vos invitassem domum | 590 |
| ad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est. atque hoc scitis vos. | |
| Epig. Edepol te vocem lubenter, si superfiat locus. | |
| G. Quin tum stans obstrusero aliquid strenue. E. Immo unum hoc potest. | |
| G. Quid? E. Vbi convivae abierint, tum venias. G. Vae aetati tuae. | |
| Epig. Vasa lautum, non ad cenam dico. Gel. Di te perduint. | 595 |
| quid ais, Pamphilippe? Pamph. Ad cenam hercle alio promisi foras. | |
| G. Quid, foras? P. Foras hércle vero. G. Qui malum tíbi lasso libet | |
| foris cenare? Pamph. Vtrum tu censes? Gel. Iuben domi cenam coqui | |
| atque ad illúm renuntiari? Pamph. Solus cenabo domi? | |
| Gel. Non enim sólus: me vocato. Pamph. At ille ne suscenseat, | 600 |
| mea qui causa sumptum fecit. Gel. Facile excusari potest. | |
| mihi modo ausculta, iube cénam domi coqui. Epig. Non me quidem | |
| faciet auctore, hodie ut illum decipiat. Gel. Non tu hinc abis? | |
| nisi me non perspicere censes quid agas. cave sis tu tibi, | |
| nam illic homó tuam hereditatem inhiát, quasi esuriens lupus. | 605 |
| non tu scis, quam éfflictentur homines noctu hic in via? | |
| Pamph. Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero. | |
| Epig. Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat. Gel. Iube | |
| domi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui. | |
| si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore. | 610 |
| Pamph. Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet. | |
| Gel. Ibisne ad cenam foras? Pamph. Apud frátrem ceno in proxumo. | |
| G. Certumnest? P. Certum. G. Edepol te hodie lapide percussum velim. | |
| Pamph. Non metuo: per hortúm transibo, non prodibo in publicum. | |
| Epig. Quid ais, Gelasime? Gel. Oratores tu accipis, habeas tibi. | 615 |
| Epig. Tua pol refert. Gel. Enim, si quidem meá refert, opera utere. | |
| Epig. Posse edepol tibi opinor etiam uni locum condi * | |
| ubi accubes. Pamph. Sane faciundum censeo. Gel. O lux oppidi. | |
| Epig. Si arte poteris accubare. Gel. Vél inter cuneos ferreos; | |
| tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mi satis est loci. | 620 |
| E. Exorabo aliquo modo. veni. G. Hucine? E. Immo in carcerem; | |
| nam hic quidem genium meliorem tuom non facies. eamus, tu. | |
| Pamph. Deos salutabo modo, poste ad te continuo transeo.— | |
| G. Quid igitur? E. Dixi equidem, in carcerem ires. G. Quin si iusseris, | |
| eo quoque ibo. E. Di immortales, hic quidem pól summam in crucem | 625 |
| cena aut prandio perduci potest. Gel. Ita ingenium meumst: | |
| quicumvis depugno multo facilius quam cum fame. | |
| Epig. Dum parasitus mi atque fratri fuisti, rem confregimus. | |
| Gel. Non nego ista ápud te. Epig. Satis spectatast mihi iam tua felicitas; | |
| nunc ego nolo ex Gelasimo mihi fieri te Catagelasimum.— | 630 |
| Gel. Iamne abiisti? Gelasime, vide quíd es capturus consili. | |
| egone? tune. mihine? tibine. viden ut annonast gravis? | |
| viden, benignitates hominum ut periere et prothymiae? | |
| viden ridiculos nihili fieri, atque ipsos parasitarier? | |
| numquam edepol me vivom quisquam in crastinum inspiciet diem; | 635 |
| nam mihi iam intus potione iuncea onerabo gulam, | |
| neque ego hoc committam, ut me esse homines mortuom dicant fame.— | 637-640 |