IV.i
|
|
Antipho Íta me di bene amént measque mihi [bene] servassint filias,
|
505
|
ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum
|
|
rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom.
|
|
Pamphilippvs Satis abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho;
|
|
nunc quia té amicum mihi experior esse, credetur tibi.
|
|
Ant. Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi,
|
510
|
te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat.
|
|
et magis pár fuerat me vobis dare cenam advenientibus,
|
|
quam me ad illúm promittere, nisi nollem ei advorsarier.
|
|
nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero:
|
|
cras apud me éritis et tu et ille cum vostris uxoribus.
|
515
|
Pamph. At apud mé perendie. nam ille heri me iam vocaverat
|
|
in hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho?
|
|
Ant. Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet,
|
|
pax commersque est vobis mecum. nam hoc tu facito ut cogites:
|
|
ut cuique homini res paratast, périnde amicis utitur:
|
520
|
si res firma, <item> fírmi amici sunt; sin res laxe labat,
|
|
itidem amici conlabascunt: res amicos invenit.
|
|
Epignomvs Iam redeo. nimiast voluptas, ubi diu afueris domo,
|
|
domum ubi rédieris, sí tibi nullast aegritudo animo obviam.
|
|
nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam,
|
525
|
omnium me éxilem atque inanem fecit aegritudinum.
|
|
sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo.
|
|
P. Quid agitur, Epignome? E. Quid tu? quam dudum in portum venis?
|
|
Pamph. Hau longissume. Epig. Postilla iam iste est tranquillus tibi?
|
|
A. Magis quam mare quo ambo estis vecti. E. Facis ut alias res soles.
|
530
|
hodiene exoneramus navem, frater? Pamph. Clementer volo.
|
|
nos potius oneremus nosmet vícissatim voluptátibus.
|
|
quam mox coctast cena? inpransus ego sum. E. Abi intro ad me et lava.
|
|
Pamph. Deos salutatum atque uxorem módo intro devortor domum;
|
|
haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo.
|
535
|
Epig. Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.
|
|
Pamph. Optumest, iam istoc morai minus erit. iam ego apud te ero.
|
|
Ant. Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo.
|
|
Pamph. Maxume. Ant. Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae
|
|
duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus,
|
540
|
quasi nunc meae sunt vobis. Epig. Miror quo evasurust apologus.
|
|
Ant. Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina,
|
|
peregre advexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex,
|
|
quasi ego nunc sum. E. Perge porro. praesens hic quidem est apologus.
|
|
Ant. Deinde senex ille illi dixit, cuius erat tibicina,
|
545
|
quasi ego nunc tibi dico: Epig. Ausculto atque animum advorto sedulo.
|
|
Ant. 'Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi:
|
|
nunc mihi reddi ego aequom esse abs te quicum cubitem censeo.'
|
|
Epig. Quis istuc dicit? an ille quasi tu? Ant. Quasi ego nunc dico tibi.
|
|
'Immo duas dabo,' inquit ille adulescens 'una si parumst;
|
550
|
et si duarum paenitebit,' inquit 'addentur duae.'
|
|
E. Quis istuc quaeso? an ille quasi ego? A. Is ipse quasi tu. <tum> senex
|
|
ille quasi ego: 'si vis,' inquit 'quattuor sane dato,
|
|
dúm equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum.'
|
|
Epig. Videlicet parcum illum fuisse senem, qui <illi istaec> dixerit,
|
555
|
quóm ille, illi qui pollicetur, eum cibum poposcerit.
|
|
Ant. Videlicet non fuisse illum aequom ádulescentem, qui ilico
|
|
ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici.
|
|
hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem
|
|
filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina.
|
560
|
Epig. Hercle ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit,
|
|
qui seni illi concubinam dare dotatam noluit.
|
|
Ant. Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo;
|
|
quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri.
|
|
'fiat' ille inquít adulescens. 'facis benigne' inquit senex.
|
565
|
'habeon rem pactam?' inquit. 'faciam ita' inquit 'ut fieri voles.'
|
|
sed ego ibo intro et gratulabor vostrum adventum filiis.
|
|
poste ibo lautum ín pyelum, ibi fovebo sénectutem meam.
|
|
post ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans.—
|
|
Pamph. Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre.
|
570
|
Epig. Etiam nunc scelestus <se> esse ducit pro adulescentulo.
|
|
dabitur homini amica, noctu quae in lecto occentet senem;
|
|
namque edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio.
|
|
Pamph. Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet?
|
|
E. Vidi edepol hominem haud perdudum. P. Quid agit? E. Quod famelicus.
|
575
|
P. Quin vocavisti hominem ad cenam? E. Ne quid advéniens perderem.
|
|
atque eccum tibi lúpum in sermone: praesens esuriens adest.
|
|
Pamph. Ludificemur hominem. Epig. Capti consili memorem mones.
|
|