| III.ii | |
| Gelasimvs Libros inspexi; tam confido quam potis, | 454 |
| me meum optenturum regem ridiculis meis. | 455 |
| nunc interviso, iamne a portu advenerit, | |
| ut eum ádvenientem meis dictis deleniam. | |
| Epig. Hic quidém Gelasimus est parasitus, qui venit. | |
| Gel. Auspicio hodie óptumo exivi foras: | |
| mustela murem ábstulit praeter pedes; | 460 |
| cum strena óbscaevavit; spectatum hoc mihist. | |
| nam ut illa vitam repperit hodie sibi, | |
| item me spero facturum: augurium hac facit. | |
| Epignómus hic quidemst qui ástat. ibo atque adloquar. | |
| <o> Épignome, ut ego nunc te conspicio libens, | 465 |
| ut prae laetitia lacrimae prosiliunt mihi. | |
| valuistin usque? Epig. Sustentatumst sedulo. | |
| Gel. Propino tibi salutem plenis faucibus. | |
| Epig. Bene atque amice dicis. di dent quae velis. | |
| Gel. Cenem illi apud te, quoniam salvos advenis. | 470-471 |
| Epig. Locatast opera nunc quidem; tam gratiast. | 472 |
| G. Promitte. E. Certumst. G. Sic face inquam. E. Certa res. | |
| G. Lubente me hercle facies. E. Idem ego istuc scio. | |
| quando usus veniet, fiet. Gel. Nunc ergo usus est. | 475 |
| Epig. Non edepol possum. Gel. Quid gravare? censeas. | |
| nescio quid vero hábeo in mundo. Epig. I modo, | |
| alium convivam quaerito tibi in hunc diem. | |
| Gel. Quin tu promittis? Epig. Non graver, si possiem. | |
| Gel. Vnum quidem hercle certo promitto tibi: | 480 |
| libens accipiam certo, si promiseris. | |
| Ep. Valeas. Gel. Certumnest? Ep. Certum. cenabo domi. | |
| Gel. [Quando quidem tu ad me non vis promittere] | |
| sed—quoniam nil processit hac, ego ivero | |
| apertiore magis via; ita plane loquar: | 485 |
| vin ad te ad cenam veniam? Epig. Si possim, velim; | |
| verum hic apud me cenant alieni novem. | |
| Gel. Hau postulo equidem med in lecto accumbere: | |
| scis tu me esse unisubselli virum. | |
| Epig. At ei óratores sunt popli, summi viri; | 490 |
| Ambracia veniunt huc legati publice. | |
| Gel. Ergo oratores populi, summates viri, | |
| summi accubent, ego infimatis infimus. | |
| Epig. Haud aequomst te inter oratores accipi. | |
| Gel. Equidem hercle orator sum, sed procedit parum. | 495 |
| Epig. Cras de reliquiis nos volo. multum vale.— | |
| Gel. Perii hercle vero plane, nihil obnoxie. | |
| uno Gelasimo minus est quam dudum fuit. | |
| certumst mustelae posthac numquam credere, | |
| nam incertiorem nullam novi bestiam; | 500 |
| quaen eapse deciens in die mutat locum, | |
| ea ego auspicavi ín re capitali mea? | |
| certumst amicos convocare, ut consulam | |
| qua lege nunc med essurire oporteat.— |