| V.ii | |
| Charmides Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror, | 1125 |
| quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam; | |
| nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret. | |
| Callicles Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter, | |
| non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror. | |
| [nam beneficium, homini proprium quod datur, † prosumpserit, | 1130 |
| quod datum utendumst, id repetundi copiast quando velit.] | |
| Charm. Est ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis, | |
| eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam. | |
| Call. Lysiteli quidem Philtonis filio. Lys. Enim me nominat. | |
| Charm. Familiam optumam occupavit. Lys. Quid ego cesso hos conloqui? | 1135 |
| sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui. | |
| Ch. Vah. Call. Quid est? Ch. Oblitus intus dudum tibi sum dicere: | |
| modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam, | |
| nimis pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum | |
| meo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo; | 1140 |
| quem ego nec qui esset noram, neque eum ante usquam conspexi prius. | |
| sed quid rides? Call. Meo adlegatu venit, quasi qui aurum mihi | |
| ferret aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filius | |
| tuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet | |
| neu qui rem ipsam posset intellegere, [et] thensaurum tuom | 1145 |
| me esse penes, atque eum [a] me lege populi patrium posceret. | |
| Charm. Scite edepol. Call. Megaronides communis hoc meus et tuos | |
| benevolens commentust. Charm. Quin conlaudo consilium et probo. | |
| Lys. Quid ego ineptus, dum sermonem vereor interrumpere, | |
| solus sto nec quod conatus sum agere ago? hominis conloquar. | 1150 |
| Ch. Quis hic est, qui huc ad nos incedit? L. Charmidem socerum suom | |
| Lysiteles salutat. Charm. Di dent tibi, Lysiteles, quae velis. | |
| Call. Non ego sum salute dignus? Lys. Immo salve, Callicles; | |
| hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost. | |
| Call. Deos volo consilia vostra <vobis> recte vortere. | 1155 |
| Charm. Filiam meam tíbi desponsam esse audio. Lys. Nisi tu nevis. | |
| Ch. Immo haud nolo. L. Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi? | |
| Charm. Spondeo, et mille auri Philippum dotis. Lys. Dotem nil moror. | |
| Charm. Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi. | |
| postremo quod vis non duces, nisi illud quod non vis feres. | 1160 |
| Call. Ius hic orat. Lys. Impetrabit te advocato atque arbitro. | |
| istac lege filiam tuam spónden mi uxorem dari? | |
| Ch. Spondeo. C. Et ego spondeo ídem hoc. L. Oh salvete, adfines mei. | |
| Charm. Atque edepol sunt res, quas propter tibi tamen suscensui. | |
| Lys. Quid ego feci? Charm. Meum corrumpi quia perpessu's filium. | 1165 |
| Lys. Si id mea voluntate factumst, <est> quod mihi suscenseas. | |
| sed sine me hoc aps te impetrare quod volo. Ch. Quid id est? L. Scies. | |
| si quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia. | |
| quid quassas caput? Ch. Cruciatur cor mi, et metuo. L. Quidnam id est? | |
| Charm. Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi | 1170 |
| denegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes. | |
| non gravabor. faciam ita ut vis. Lys. Probus es. eo, ut illum evocem. | |
| Charm. Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet. | |
| Lys. Aperite hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist, | |
| [foras] evocate: ita subitost propere quod eum conventum volo. | 1175 |
| Lesbonicvs Quis homo tam tumultuoso sonitu me excivit [subito] foras? | |
| Lys. Benevolens tuos atque amicus. Lesb. Satine salve? dic mihi. | |
| Lys. Recte. tuom patrem rediisse salvom peregre gaudeo. | |
| Le. Quis id ait? Ly. Ego. Le. Tun vidisti? Ly. Et tute item videas licet. | |
| Lesb. O pater, pater mi, salve. Charm. Salve multum, gnate mi. | 1180 |
| Lesb. Si quid tibi, pater, laboris—Charm. Nihil evenit, ne time: | |
| bene re gesta salvos redeo—si tu modo frugi esse vis. | |
| haec tibi pactast Callicli <huius> filia. Lesb. Ego ducam, pater, | |
| et eam et si quam aliam iubebis. Charm. Quamquam tibi suscensui, | |
| miseria <una> uni quidem hominist adfatim. Call. Immo huic parumst, | 1185 |
| nam si pro peccatis centum ducat uxores, parumst. | |
| Lesb. At iam posthac temperabo. Charm. Dicis, si facies modo. | |
| Lys. Numquid causaest quin uxorem cras domum ducam? Charm. [optimumst.] Licet. | |
| tu in perendinum paratus sis ut ducas. ω. Plaudite. |