| V.i | |
| Lysiteles Hic homóst omnium hominum praécipuos, | 1115 |
| voluptátibus gaudiisque ántepotens: | |
| ita cómmoda quae cupio éveniunt, | |
| quod ago ádsequitur, subest, súbsequitur, | |
| ita gaúdiis gaudium súppeditat. | |
| módo me Stasimus Lesbonici servos convenit <domi>; | 1120 |
| is mihi dixit, suom erum peregre huc advenisse Charmidem. | |
| nunc mi is propere conveniundust, ut quae cum eius filio | |
| egi, ei rei fundus pater sit potior. eo <quantum potest>. | |
| sed fores haé sonitu suo míhi moram obiciunt incommode. |