| IV.iv | |
| Callicles Quid hoc híc clamoris audio ante aedis meas? | 1093 |
| Charm. O Callicles, o Callicles, o Callicles, | |
| qualine amico mea commendavi bona? | 1095 |
| Call. Probo et fideli et fido et cum magna fide. | |
| et salve et salvom te advenisse gaudeo. | |
| Charm. Credo, omnia istaec sí ita sunt ut praedicas. | |
| sed quis iste est tuos ornatus? Call. Ego dicam tibi. | |
| thensaurum effodiebam intus, dotem, filiae | 1100 |
| tuae quaé daretur. sed intus narrabo tibi | |
| et hoc et alia. sequere. Ch. Stasime. St. Hem. Ch. Strenue | |
| curre in Piraeum, atque unum curriculum face. | |
| videbis iam illic navem qua advecti sumus. | |
| iubeto Sangarionem quae imperaverim | 1105 |
| curare ut efferantur, et tu ito simul. | |
| solutumst portitori iam portorium: | |
| nihil est morae. i, i, ambula, actutum redi. | |
| Stas. Illic sum atque hic sum. Call. Sequere tu hac me intro.— Charm. Sequor.— | |
| Stas. Hic meo ero amicus solus firmus restitit, | 1110 |
| neque demutavit animum de firma fide, | |
| quamquam labores multos | |
| sed hic unus, ut ego suspicor, servat fidem. | |
| † ob rem laborem eum ego cepisse censeo.— |