| IV.iii | |
| Stasimvs Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum, | 1008 |
| ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua. | |
| adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo. | 1010 |
| cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent, | |
| si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere. | |
| ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio | |
| condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem? | |
| recipe te et recurre petere <re> recenti. Charm. Huic, quisquis est, | 1015 |
| gurguliost exercitór: is hunc hóminem cursuram docet. | |
| Stas. Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis | |
| memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus | |
| ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus? | |
| Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus, | 1020 |
| oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae: | |
| inter eosne homines condalium te redipisci postulas? | |
| quorum eorum únus surrupuit currenti cursori solum. | |
| Ch. Ita me di ament, graphicum furem. S. Quid ego quod periit petam? | |
| nisi etiam laborem ad damnum ápponam epithecam insuper. | 1025 |
| quin tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam, | |
| recipe te ad erum. Charm. Non fugitivost hic homo, commeminit domi. | |
| Stas. Vtinam veteres homin<um mor>es, veteres parsimoniae | |
| potius <in> maiore honore hic essent quam mores mali. | |
| Charm. Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui. | 1030 |
| vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias. | |
| Stas. Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet: | |
| ambitio iam more sanctast, liberast a legibus; | |
| scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam: | |
| petere honorem pro flagitio more fit. Charm. Morem improbum. | 1035 |
| Stas. Strenuiores praeterire more fit. Charm. Nequam quidem. | |
| Stas. Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam, | |
| magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis. | |
| eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis, | |
| ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius. | 1040 |
| Charm. Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens | |
| et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui. | |
| Stas. Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt, | |
| mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum. | |
| Charm. Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari. | 1045 |
| S. Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus | |
| univorsis est advorsum atque omni populo male facit: | |
| male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem, | |
| qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant. | |
| hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum. | 1050 |
| si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum: | |
| quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo. | |
| si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio: | |
| vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris. | |
| Ch. Meus est hic quidem Stasimus servos. S. Nam ego talentum mutuom | 1055 |
| quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi. | |
| sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis | |
| potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram. | |
| eo domum. Ch. Heus tu, asta ilico. audi. S. Heús tu, non sto. Ch. Te volo. | |
| St. Quid si ego me te velle nolo? Ch. Aha nimium, Stasime, saeviter. | 1060 |
| S. Emere meliust cui imperes. Ch. Pol ego emi atque argentum dedi; | |
| sed si non dicto audiens est, quid ago? Stas. Da magnum malum. | |
| Charm. Bene mones, ita facere certumst. Stas. Nisi quidem es obnoxius. | |
| Charm. Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes. | |
| Stas. Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis? | 1065 |
| Charm. Quia boni malique in ea re pars tibi est. Stas. Partem alteram | |
| tibi permitto; illam alteram ápud me, quod bonist, apponito. | |
| Charm. Sí eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides. | |
| Stas. Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi? | |
| Charm. Ipsus homo optumus. Stas. Mare terra caelum, di vestram fidem, | 1070 |
| satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est, | |
| certe is est, is est profecto. o mí ere exoptatissime, | |
| salve. Ch. Salve, Stasime. S. Salvom te—Ch. Scio et credo tibi. | |
| sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei, | |
| quos reliqui hic filium atque filiam? Stas. Vivont, valent. | 1075 |
| Ch. Nempe uterque? S. Vterque. Ch. Di me salvom et servatum volunt. | |
| cetera intus otiose percontabor quae volo. | |
| eamus intro, sequere. S. Quo tu té agis? Ch. Quonam nisi domum? | |
| Stas. Hicine nos habitare censes? Charm. Vbinam ego alibi censeam? | |
| S. Iam—Ch. Quid iam? S. Non sunt nostrae aedis istae. Ch. Quid ego ex te audio? | 1080 |
| Stas. Vendidit tuos natus aedis. Charm. Perii. Stas. Praesentariis | |
| argenti minis numeratis—Ch. Quot? S. Quadraginta. Ch. Occidi. | |
| quis eas emit? Stas. Callicles, cui tuam rem commendaveras; | |
| is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras. | |
| Charm. Vbi nunc filius meus habitat? Stas. Hic in hoc posticulo. | 1085 |
| Charm. Male disperii. Stas. Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore. | |
| Charm. Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma | |
| vectus, capitali periclo per praedones plurimos | |
| me servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser, | |
| propter eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus. | 1090 |
| adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me. Stas. Visne aquam | |
| tibi petam? Ch. Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit. |