| IV.ii | |
| Sycophanta Huíc ego die nomén Trinummo fáciam: nam ego operám meam | 843 |
| tribus nummis hodie locavi ad artis nugatorias. | |
| advenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia, | 845 |
| quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpavi meis. | |
| viden egestas quid negoti dat homini misero mali, | |
| quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas | |
| dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio | |
| neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio. | 850 |
| Charm. Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit. | |
| Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit. | |
| Syc. Ille qui mé conduxit, ubi conduxit, abduxit domum, | |
| quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius, | |
| quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius, | 855 |
| eo conductor melius de me nugas conciliaverit. | |
| ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit. | |
| ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo. | |
| nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere, | |
| dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat. | 860 |
| Charm. Quam magis spécto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt, | |
| ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius. | |
| loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat. | |
| credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca. | |
| magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo. | 865 |
| Syc. Has regiones demonstravit mi ille conductor meus; | |
| apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae. | |
| fores pultabo. Charm. Ad nostras aedis hic quidem habet rectam viam. | |
| hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias. | |
| Syc. Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his fóribus tutelam gerit? | 870 |
| Ch. Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas pultas? S. Heus senex, | |
| census cum <sum>, iuratori recte rationem dedi. | |
| * * * | 872a |
| Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus | 873 |
| ubi habitet, et item alterum ád istanc capitis albitudinem: | |
| Calliclem aiebat vocari qui has dedit mi epistulas. | 875 |
| Charm. Meum gnatum hic quidem Lesbonicum quaerit et amicum meum, | |
| cuí ego liberosque bonaque commendavi, Calliclem. | |
| Syc. Fac me, si scis, certiorem, hisce homines ubi habitent, pater. | |
| Charm. Quid eos quaeris? aut quis es? aut unde es? aut unde advenis? | |
| Syc. Multa simul rogitas, nescio quid expediam potissimum. | 880 |
| si unum quidquid singillatim et placide percontabere, | |
| et meum nómen et mea facta et itinera ego faxo scias. | |
| Charm. Faciam ita ut vis. agedum nomen tuom primum memora mihi. | |
| Syc. Magnum facinus incipissis petere. Ch. Quid ita? Syc. Quia, pater, | |
| si ante lucem íre occipias a meo prímo nomine, | 885 |
| concubium sit noctis prius quam ad postremum perveneris. | |
| Charm. Opus factost viatico ad tuom nomen, ut tu praedicas. | |
| Syc. Est minusculum alterum, quasi vixillum vinarium. | |
| Charm. Quid est tibi nomen, adulescens? Syc. Pax, id est nomen mihi. | |
| hoc cotidianumst. Charm. Edepol nomen nugatorium, | 890 |
| quasi dicas, si quid crediderim tibi, pax—periisse ilico. | |
| hic homo solide sycophantast. quid ais tu, adulescens? Syc. Quid est? | |
| Charm. Eloquere, isti tibi quid homines debent, quos tu quaeritas? | |
| Syc. Pater istius adulescentis dedit has duas mi epistulas, | |
| Lesbonici. is mi est amicus. Charm. Teneo hunc manifestarium. | 895 |
| me sibi epistulas dedisse dicit. ludam hominem probe. | |
| Syc. Ita ut occepi, si animum advortas, dicam. Charm. Dabo operam tibi. | |
| Syc. Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam, | |
| et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare. | |
| Charm. Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet. | 900 |
| [ubi ipse erat? Sy. Bene rem gerebat. Ch. Ergo ubi? Sy. In Seleucia. | |
| Ch.] Ab ipson istas accepisti? Syc. E manibus dedit mi ipse in manus. | |
| Ch. Qua facie est homo? S. Sesquipede quiddamst quam tu longior. | |
| Charm. Haeret haec res, siquidem ego apsens sum quam praesens longior. | |
| novistin hominem? Syc. Ridicule rogitas, quicum una cibum | 905 |
| capere soleo. Ch. Quid est ei nomen? Syc. Quod edepol homini probo. | |
| Charm. Lubet audire. Syc. Illi edepol—illi—ílli—vae misero mihi. | |
| Charm. Quid est negoti? Syc. Devoravi nomen imprudens modo. | |
| Charm. Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet. | |
| Syc. Atque etiam modo vorsabatur mi in labris primoribus. | 910 |
| Charm. Temperi huic hodie anteveni. Syc. Teneor manifesto miser. | |
| Charm. Iam recommentatu's nomen? Syc. Deum hercle me atque hominum pudet. | |
| Ch. Vide modo ut hóminem noveris. S. Tam quam me. fieri istuc solet, | |
| quod in manu teneas atque oculis videas, id desideres. | |
| litteris recomminiscar. <C> est principium nomini. | 915 |
| Ch. Callias? S. Non est. Ch. Callippus? S. Non est. Ch. Callidemides? | |
| S. Non est. Ch. Callinicus? S. Non est. Ch. Callimarchus? S. Nil agis. | |
| neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi. | |
| Charm. At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris | |
| dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas. | 920 |
| quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus. | |
| Syc. Ad hoc exemplum est—Charm. An Chares? an Charmides? Syc. Enim Charmides. | |
| em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi: | |
| * * * | 923a |
| Charm. Te potius bene dicere aequomst homini amico, quam male. | 924 |
| Syc. Satin inter labra atque dentes latuit vir minimi preti? | 925 |
| Ch. Ne male loquere apsenti amico. Syc. Quíd ergo ille ignavissumus | |
| mihi latitabat? Charm. Si appellasses, respondisset, nomine. | |
| sed ipse ubi est? S. Pol illúm reliqui ad Rhadamantem in Cecropia insula.† | |
| Ch. Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet ubi sim, quaeritem? | |
| sed nil disconducit huic rei. quid ais? quid hoc quod te rogo? | 930 |
| quos locos adiisti? Syc. Nimium mirimodis mirabiles. | |
| Charm. Lubet audire, nisi molestumst. Syc. Quin discupio dicere. | |
| omnium prímum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus. | |
| Ch. Eho an etiam Arabiast in Ponto? S. Est: non illa ubi tus gignitur, | |
| sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea. | 935 |
| Charm. Nimium graphicum hunc nugatorem. sed ego sum insipientior, | |
| qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat; | |
| nisi quia lubet experiri, quo evasurust denique. | |
| sed quid ais? quo inde isti porro? Syc. Si animum advortes, eloquar. | |
| ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis. | 940 |
| Ch. Sub solio Iovis? S. Ita dico. Ch. E caelo? S. Atque <e> medio quidem. | |
| Ch. Eho an etiam ín caelum escendisti? S. Immo horiola advecti sumus, | |
| usque aqua advorsa per amnem. Charm. Eho an tu etiam vidisti Iovem? | |
| Syc. Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum. | |
| deinde porro—Charm. Deinde porro nolo quicquam praedices. | 945 |
| Syc. <Sed—Cha. Abe>o hercle, si es molestus. nam pudicum neminem, | |
| <Pax, refe>rre oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit. | |
| Syc. <Facia>m ita ut te velle video. sed monstra hosce homines mihi, | |
| quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas. | |
| Charm. Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris, | 950 |
| illum quem tibi istás dedisse commemoras epistulas, | |
| norisne hominem? Syc. Ne tu me edepol arbitrare beluam, | |
| qui quidem nón novisse possim quicum aetatem exegerim. | |
| an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet | |
| Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom | 955 |
| atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam? | |
| mihi concrederet, nisi me ille ét ego illum nossem approbe? | |
| Charm. Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo, | |
| si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere, | |
| quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio | 960 |
| neque oculis ante hunc diem umquam vidi. eine aurum crederem, | |
| quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum? | |
| adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus verbis volo. | |
| Syc. Vel trecentis. Charm. Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide? | |
| Syc. Atque etiam Philippúm, numeratum illius in mensa manu, | 965 |
| mille nummum. Charm. Nempe ab ipso id accepisti Charmide? | |
| Syc. Mirum quin ab avo eius aut próavo acciperem, qui sunt mortui. | |
| Ch. Adulescens, cedo dum istuc aurum mi. S. Quod ego aurum dem tibi? | |
| Ch. Quod a me te accepisse fassu's. S. Aps te accepisse? Ch. Ita loquor. | |
| S. Quis tu homo es? Ch. Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides. | 970 |
| Syc. Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem. | |
| abi sis, nugator: nugari nugatori postulas. | |
| Ch. Charmides ego sum. S. Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero. | |
| nimis argute óbrepsisti in eapse occasiuncula: | |
| postquam ego me aurum ferre dixi, post tu factu's Charmides; | 975 |
| prius tu non eras, quam aúri feci mentionem. nihil agis; | |
| proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida. | |
| Charm. Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum? Syc. Quid id ad me attinet? | |
| dúm ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea caúsa qui lubet. | |
| prius non is eras quí eras: nunc is factu's qui tum non eras. | 980 |
| Charm. Age si quid agis. Syc. Quid ego agam? Charm. Aurum redde. Syc. Dormitas, senex. | |
| Charm. Fassu's Charmidem dedisse aurum tibi. Syc. Scriptum quidem. | |
| Charm. Properas an non properas ire actutum ab his regionibus, | |
| dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male? | |
| Syc. Quam ob rem? Charm. Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus Charmides, | 985 |
| quem tibi epistulas dedisse aiebas. Syc. Eho, quaeso, an tu is es? | |
| Charm. Is enim vero sum. Syc. Ain tu tandem? is ipsusne es? Charm. Aio. Syc. Ipsus es? | |
| C. Ipsus, inquam, Charmides sum. S. Ergo ipsusne es? C. Ipsissimus. | |
| abin hinc ab oculis? Syc. Enim véro serio, quoniam advenis— | |
| vapulabis meo arbitratu ét novorum aedilium. | 990 |
| Charm. At etiam maledicis? Syc. Immo, salvos quandoquidem advenis— | |
| di te perdant, si te flocci facio an periisses prius. | |
| ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio: | |
| ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim. | |
| ibo, ad illúm renuntiabo qui mihi tris nummos dedit, | 995 |
| ut sciat se perdidisse. ego abeo. male vive et vale. | |
| qui te di omnes advenientem peregre perdant, Charmides.— | |
| Charm. Postquam illic hinc ábiit, post loquendi libere | |
| videtur tempus venisse atque occasio. | |
| iam dudum meum ille pectus pnngit aculeus, | 1000 |
| quid illí negoti fuerit ante aedis meas. | |
| nam epistula illa mihi concenturiat metum | |
| in corde et illud mille nummum quam rem agat. | |
| numquam edepol temere tinnit tintinnabulum: | |
| nisi qui illud tractat aut movet, mutumst, tacet. | 1005 |
| sed quis hic est, qui huc in plateam cursuram incipit? | |
| lubet observare quid agat: huc concessero. |